Agomelatinum
|
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
| Natura chemica | |
|---|---|
| Formula chemica | C 15H 17NO 2 |
| Massa molaris | 243.301 g/mol |
| PubChem | 82148 |
| DrugBank | DB06594 |
| Natura pharmacologica | |
| Codex ATC | N06AX22 (WHO) |
| Tempus semivitae biologicum | 1-2 h |
| Metabolismus | iecore (hepaticus): CYP1A2 (90%), CYP2C9 (10%) |
| Excretio | renibus (80%) |
| Ad usum therapeuticum | |
| Usus therapeuticus | antidepressivum |
| Applicatio | per os |
| Dosis diurna definita (DDD) | 25 mg |
Agomelatinum est compositum chemicum psychoanaleptica et antidepressiva et propterea medicamentum, quod ad therapiam depressionum sicut insomniae aptum cogitari potest. Haec chamica imprimis receptoria melatonini obsidet.
Natura Agomelatini
[recensere | fontem recensere]Natura chemica
[recensere | fontem recensere]Agomelatini structura chemica N-[2-(7-methoxy-1-naphthylo)-aethylo]-acetamidum est. Massa molaris est 243.301 g/mol.
Natura pharmacologica
[recensere | fontem recensere]Agomelatinum est substantia antidepressiva. Codex ATC est N06AX22.
Pharmacodynamica
[recensere | fontem recensere]| Receptorium | Agomelatini affinitas ligandi, Ki (nM)[1] |
|---|---|
| MT1 | 0.1 |
| MT2 | 0.12 |
| 5-HT2B | 660 |
| 5-HT2C | 631 |
Agomelatinum imprimis receptoria MT1 (sive Mel1A) et MT2 (sive Mel1B) obsidet, at minus 5HT2C.
Melatoninum
[recensere | fontem recensere]
Structura agomelatini melatonino non aliena videtur. Melatonino indolum (N-[2-(5-methoxyindolo-3-yl)-aethylo]-acetamidum) inest, Agomelatino invicem naphthylum (N-[2-(7-methoxy-1-naphthylo)-aethylo]-acetamidum). Grege indoli causa melatonino color flavoideus est, at agomelatino color non est. In corpore humano Melatoninum momentum gubernationis numeri circadiani habet.
Pharmacocinetica
[recensere | fontem recensere]Tempus semivitae biologicum .[2] 1-2 horae est. Excretio est imprimis per urinas (80%).
Usus Agomelatini
[recensere | fontem recensere]Usus medicus
[recensere | fontem recensere]Dosis diurna definita (DDD) est 25 mg per diem et p.o.[3]
