Receptorium neurotransmissoris
| Structura synapsis typicae |
|---|
Receptorium neurotransmissoris est proteina transmembranea in membrana postsynaptica neuronum aut musculorum sita quae substantiis chemicis idoneis movetur postquam eas ligavit, id est "recepit": non solum neurotransmissores, sed etiam medicamenta et moleculas nuntiantes ligare potest, e quo fit ut tensio electrica gignatur quia praecipuum munus eius in canalibus ionticis patefaciendis aut claudendis consistit. Hoc modo signa chemica a proximis neuronibus sibi missa in signa electrica convertit quae potentia postsynaptica dicuntur.
Typi receptoriorum
[recensere | fontem recensere]Duo typi receptoriorum sunt:
- Receptoria canales sive receptoria ionotropica[1] - sunt receptoria neurotransmissore (ligando) mota quae statim canales in eadem proteina sitos aperiunt et ita fluxum ionticum gignunt sive excitantem (PPSE), exempli gratia glutamato vel aspartato, sive inhibentem (PPSI), exempli gratia GABA et glycino.
- Receptoria proteino G copulata sive receptoria metabotropica[2] - quae canales ionticos non ipsi aperiunt sed per nuntios secundarios et varias proteinas canales aperire possunt. Plurimi receptoriorum metabotropici sunt.
Receptoria-canales quae statim ionta admittunt ad responsum celerem et brevem apta sunt. Econtra receptoria proteina G egentes responsa tardiora et diuturniora dare solent.
Receptoriorum exempla
[recensere | fontem recensere]Exempla receptoriorum neurotransmissorum sunt:[3]
- Receptoria adrenergica: alpha (α): α1A, α1B, α1D[4], α2A, α2B, α2C, α2D; beta (β): β1, β2, β3
- Receptoria dopamini: D1, D2, r3, D4, D5
- Receptoria GABA: GABAA, GABAA-ρ, GABAB1a, GABAB1δ, GABAB2
- Receptoria glutamati: NMDA, AMPA, kainati, mGluR1, mGluR2, mGluR3, mGluR4, mGluR5, mGluR6, mGluR7, mGluR8
- Receptoria histamini: H1, H2, H3, H4
- Receptoria acetylcholini: muscarinica: M1, M2, M3, M4, M5; nicotinica: musculi, nervi (α-bungarotoxini-insensibile), nervi (α-bungarotoxini-sensibile)
- Receptoria opioidorum[5]: μ, δ1, δ2, κ
- Receptoria serotonini[6]: 5-HT1A, 5-HT1B, 5-HT1D, 5-HT1E, 5-HT1F, 5-HT2A, 5-HT2B, 5-HT2C, 5-HT3, 5-HT4, 5-HT5A, 5-HT5B, 5-HT6, 5-HT7
- Receptorium glycini: glycinum
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Anglice: Ligand-gated receptor, ionotropic receptor
- ↑ Anglice: G Protein-coupled receptor, metabotropic receptor
- ↑ ed. Kebabain, J. W. & Neumeyer, J. L. (1994). "RBI Handbook of Receptor Classification"
- ↑ receptorium adrenergicum α1C non est; explanationis vide → receptorium adrenergicum alpha-1.
- ↑ http://themedicalbiochemistrypage.org/opioids.php#receptors
- ↑ HT = Hydroxytryptaminum, 5-Hydroxytryptaminum = Serotoninum
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Matthias Kneussel, Torben Johann Hausrat. "Postsynaptic Neurotransmitter Receptor Reserve Pools for Synaptic Potentiation", Trends in Neurosciences, 2016: 170-182
- Daniel M. Rosenbaum, Søren G. F. Rasmussen & Brian K. Kobilka. "The structure and function of G-protein-coupled receptors", Nature, 2009: 356–363
