Albius Tibullus

Latinitas bona
E Vicipaedia

Tibullus (genere equestri Gabiis in oppido Italico natus circiter annum 50 a.C.n.; anno 19 a.C.n. seu paullo postea mortuus) fuit poeta elegiacus Romanus.

De vita[recensere | fontem recensere]

Vita brevis ignota, auctoritate dubia, quae in libris manu scriptis post carminibus Tibulli nobis traditur, nomen plenius Albius Tibullus praebet; Horatius autem duo poemata cuidam Albio dedicat, qui igitur fuerit Albius Tibullus ipse.

In bello civili tertio ab Augusto acceptus est sub imperium Marci Messallae, sed morbo Corcyrae in insula iecit.?

De operibus[recensere | fontem recensere]

Tibullus in operibus suis de amore suo Deliae, Nemeseos, et Marathi pueri, atque de Messalla Corvino, patrone et amico scripsit. Etiam de virtutibus, rebus militaribus, civibusque cantabatur. Elegia septima libri primi a Messallae triumpho de Aquitanis initium capit. Secundum Apuleium,[1] verum Deliae nomen Plania erat. Laudat Tibullus in elegiis vitam rusticam et pacem.

Carmina Tibulli libros primum alterumque constituunt Corporis q.d. Tibulliani. Libro tertio eiusdem corporis invenies carmina aliorum poetarum, qui in circulo Messallae fuisse dicuntur (e.g. Lygdamus, Sulpicia).

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!