Adenosinum triphosphoricum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Adenosinum-5'-triphosphoricum
ATP
ATP
ATP
Cognitores
DrugBank DB00171
PubChem 5957
Natura chemica
Formula summarum C
10
H
16
N
5
O
13
P
3
Massa molaris 507.18 g/mol
Potentia acidi pKa1 = 0.9
pKa2 = 1.5
pKa3 = 2.3
pKa4 = 7.7

Adenosinum triphosphoricum (abbreviatura: ATP) est nucleotidum et energiae fons laborum corporis. ATP photosynthesi et phosphorylatione oxidativa oritur. Molecula ex grege adenini, saccharo ribosi et tribus gregibus phosphati constituta est. Separatione ex ATP gregis phosphati γ energiam liberat, ut adenosinum diphosphoricum (ADP) restet.[1]

Contextus[recensere | fontem recensere]

Omnes organismi functiones energiam requirit, praecipue musculi activi copiam energiae consumunt. Energia principalis est ATP. Verbi gratia, cor humanum die circiter 6 000g ATP consumit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ano 1929 Biochemicus Germanicus Carolus Lohmann primus ATP descripsit[2]. Anno 1935 Russicus Vladimirus Engelhart contractiones musculares de ATP pendere cognovit. Anno 1937 Danicus Hermanus Kalckar intellegit, ut synthesis cum ATPasi nexa est.

Natura chemica[recensere | fontem recensere]

Structura[recensere | fontem recensere]

Formula summarum sua est C
10
H
16
N
5
O
13
P
3
. Molecula ex grege adenini, saccharo ribosi et tribus gregibus phosphati constituta est. Adenini anulo duplici in positione nona, quo unus atomus nitrogenii est, saccharum ribosi cum atomo carbonii affixum est. Opposita tres greges phophati iacent.

Adeninum[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Adeninum

Adeninum est purinum compositum chemicum heterocyclicum et basis nucleici acidi. Heterocyclus ipse ex atomis et carbonii et nitrogenii, "N", compositus, coniunctio duorum anulorum, imidazoli (5 atomis) enim et pyrimidini (6 atomis), est. In organismi metabolismo adeninum ex riboso phosphato (itinere pentosorum phosphatorum) generatur.

Acidum phosphoricum[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Acidum phosphoricum

Acidum phosphoricum est acidum cum formula summarum H
3
PO
4
. Basis eius coniugata est ion dihydrogenium-phosphatum cum formula summarum H
2
PO
4
, cuius basis coniugata hydrogenium phosphatum formula eius summarum est HPO2−
4
, denique cuius basis phosphatum nominatur, cum formula summarum PO3−
4
. Valores potentiarum acidorum sunt 1.9, 6.7, atque 12.4.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Knowles, J. R. (1980). "Enzyme-catalyzed phosphoryl transfer reactions". Annu. Rev. Biochem. 49: 877–919 
  2. Situs praemii Nobelii de ATP. (Anglice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad chemiam spectat. Amplifica, si potes!