Academia internationalis Volapük

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Academia internationalis Volapük (lingua Volapük: Kadem bevünetik volapüka) Monaci anno 1887 creata est, quando asseclae istius motionis ad congressum alterum celebrandum convenerant. Eis in animo fuit linguae emolumentum et salvatio.

Academia Augusti Kerckhoffs[recensere | fontem recensere]

Scopus fuit adiuvare linguae inventorem Ioannem Martinum Schleyer ut idioma sat complicatum quam efficacissime emendaretur. Tatius Carlevaro comissionis membra secundum hierarchiam ita tradidit: Cifal Schleyer ante procuratorem (dilekel) Augustum Kerckhoffs Francogallum quos experti linguistici duodecim sequebantur. Illis academicis classis primae (kademals) porro adiungendi erant tam academici secundae classis (kademels) quam academici epistulares (kademans). Summatim delecti XXXI in consilio essent. Sedes commissionis electa est Lutetia.

Schleyer Augusto Kerckhoffs indulgebat, ut consilium tale ad tempus solum fungeretur et forma definitiva in congressu posteriori invenitur; conventus iste anno 1889 Lutetiae est habitus. Insuper permissum est, ut Kerckhoffs viros VII sibi libere eligeret. Periodica academiae fuerunt una ex parte circulare rectoris (Zulags), alia ex parte folia a Kerckhoffs ipso curata (Le Volapuk).

Grammatica linguae Volapük alia a Kerckhoffs iam ex anno 1887 exarata profunde differebat a versione originali Schleyerana. Ut querelae inter viros illos sedarentur, convocatum est ad congressum tertium Lutetiam diebus inter 19 et 21 Augusti 1889.

Schisma[recensere | fontem recensere]

Lutetiae statuta nova Academiae approbata sunt, cuius essent conficere grammaticae et verborum thesauri emendationem maiorem. Nihilominus iam ante 1889 Kerckhoffs cum Schleyer conflixerat, quippe qui reformationem maximam in animo habuisset. Sermonem Volapük utique faciliorem reddendum esse Schleyer obstinatus negavit. Domno Kerckhoffs tamen contigit, ut Schleyer non iam nova vetare posset. Tunc Schleyer academiam dissolutam esse declaravit.

Anno 1890 Schleyer ipse novam academiam Constantiae fundavit cuius membra IL discipuli fidelissimi fuerunt. Consilium hoc autem vix activum fuit; res relatae in periodico "Volapukabled lezenodik" monstrant delectos fideles (e.g. Hungarum Izor Gebaur) omnes decisiones Ioannis Martini Schleyer sine ulla critica approbavisse. Post annum 1893 de ista academia omnino siletur.

Waldemario Rosenberger duce ex anno 1892, pristino academiae praeside, nova commissio Petropoli praeconia idiomatis Idiom Neutral edicebat. Finis academiae officialis anno 1895 venit, quando nomen mutatum est ad "Akademi Internasional de Lingu Universal". Iosepho Peano praeside consilium inde ab anno 1915 pervulgabat idioma Latino sen fleksio et renominatum est Academia pro Interlingua. Itaque annis 1890 academiae duae simul exstiterant, academia Germanica et academia Russica. Mox autem ambabus academiis motio viva defuit.

Academia nova[recensere | fontem recensere]

Academia orthodoxa Constantiae congregata officialiter numquam dimissa est. Itaque die 5 Ianuarii 1901 medicus Arie de Jong Batavus se academiae applicavit. Anno 1921 petivit a Cifal Alberto Sleumer ut reformationes minores in iingua fieri liceret. Anno 1931 academia edidit glossarium novum et grammaticam recentiorem, quibus tres auctores fuerunt nempe de Jong, Sleumer et Iacobus Sprenger Helveticus. Unde nata est lingua Volapük altera, quae motionem paulum revivificavit. Et hodie academia statum idiomatis novum proponit vulgatque. Cifal Ioannes Schmidt anno 1972 dixit linguam conservandam esse praesertim tamquam phaenomenon linguisticum, quamvis linguae auxiliaris partes non iam ageret. In interreti praesentur situs proprius cum periodico "Vocis Volapük" (Vög Volapük).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]