Arie de Jong

E Vicipaedia
Arie de Jong, medicus et philologus

Arie de Jong [natus 1865, mortuus 1957) medicus Batavus et idiomatis Volapük reformator magnus fuit.

Labores pro lingua mundana[recensere | fontem recensere]

Annis 1920 reformationes urgentissimas in lingua Volapük faciendas duci linguistico (cifal) Alberto Sleumer proposuerat, qui inceptis istis annuit. Lingua ipsa laboribus his multo volubilior facta est, radices verborum facilius intelligibiles. Postea de Jong etiam glossarium magnum linguarum Volapük et Theodiscae exaravit et grammaticam pretiosam.[1]. Insuper Novum Testamentum convertit anno 1952.[2].

Periodicum amicis linguae Volapük in Nederlandia dicatum quoque edidit (Volapükagased pro Nedänapükans), quod suggestui tractationum propriarum fuit et motionem Volapük resuscitavit. Cum Sleuer et Iacobo Sprenger Helvetico membrum fuit Academiae minoris Volapük quae dicebatur.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1929. Kurze Volapük-Grammatik. Bearb. von Arie de Jong. Bestätigt von Albert Sleumer. Gedr. von Jakob Sprenger. Päpübon as namapenäd.
  • 1931. Gramat Volapüka. Dabükot balid pelautöl nämätü e zepü Kadäm Volapüka fa Dr Arie de Jong. Lugduni Batavorum: Boekhandel en Drukkerij E. J. Brill. PM 8953.J73
  • 1931. Wörterbuch der Weltsprache: Vödabuk Volapüka pro Deutänapükans. Dabükot 6id, pebevoböl fa Arie de Jong. Lugduni Batavorum: Boekhandel en Drukkerij E. J. Brill. PM 8955.J6
  • 1932. Leerboek der Wereldtaal. Door Dr. Arie de de Jong, lid der Volapükacademie. Voorburg (Nedän): Drukkerij „Repko“.
  • 1952. Aperçu de la Volapük. Gams: Sprenger. (Conversio grammaticae minoris in linguam Francogallicam)
  • 1952. Short grammar of Volapük. Gams: Sprenger. (Conversio grammaticae minoris in linguam Anglicam)
  • 2012. Wörterbuch der Weltsprache für Deutschsprechende: Vödabuk Volapüka pro Deutänapükans. Dabükot nulik vödabuka 1931. Cathair na Mart: Evertype, ISBN 978-1-904808-89-3
  • 2012. Gramat Volapüka. Editio altera grammaticae anno 1931 confectae. Cathair na Mart: Evertype, ISBN 978-1-904808-94-7

Notae[recensere | fontem recensere]