Izor Gebaur

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Izor Gebaur (natus die 28 Ianuarii 1839 ad Quinque Ecclesias, mortuus die 20 Martii 1916 Graecii), sacerdos catholicus Hungarus et monachus fuit necnon studiosissimus fautor Volapük, membrum Academiae Volapük (annis inter 1890 et 1895), paedagogus et interpres.

Antrum quoddam in Aggtelek, de quo Gebaur periegetice scripserat

Actiones promovendae linguae mundanae[recensere | fontem recensere]

Cisterciensis factus est die 12 Septembris 1855. A Quinque Ecclesiis ordinis superiores eum Agriam miserunt studia scholastica finitum. Theologiae studuit Budapestini et Vindobonae, ordinatio sacerdotalis facta est die 16 Iulii 1862. Ex anno 1865 Albae Regalis linguas Theodiscam Francogallicamque et litteras Theodiscas Francogallicasque studiosos gymnasii docebat. Rector gymnasii ad Baja creatus est anno 1879. Parochus in Tósokberede fuit inde ab anno 1881, rector gymasii in urbe natali declaratus est anno 1883. Munere isto functus est usque annum 1892 quando denuo curationi animarum sese dedicavit. Rude donatus anno 1907 unum annum post tamquam inspector monasteriorum Cisterciensium operam dabat.

Labores pro lingua mundana[recensere | fontem recensere]

Anno 1888 diploma professoris linguae mundanae obtinuit. Librum definitivum linguae Volapük exaravit et Francisci Kölcsey opus Carpatium corbona e lingua Hungarica convertit. Lingua Volapük scripsit Miracula duo in Hungaria ubi antra visitanda ad Aggtelek et ad Dobšiná (hodie in Slovacia in Circulo Rožňava) describuntur. Tractationes plures in periodico Circuitus orbis terrae Vindobonae et Pragae edito legi potuerunt. Anno 1891 membrum factum est Academiae Volapük Constantiae congregatae.

Anno autem 1906, cum iam plebanus in vico Mezőfalva-Hercegfalva esset, de lingua Esperantica certior est factus. Statim conversus est et se istam linguam porro favere firme declaravit. Symbolae eius linguisticae in periodicis variis Europaeis et papalibus apparuerunt. Poemata lingua Volapük scripsit et commercium epistulare coluit cum hominibus in Sinis, Russia, Italia, Francia, Anglia, Germania, America Septentrionali, America Meridiana ubi etiam linguistica disputabantur. In expostionione magna ad Quinque Ecclesias anno 1891 celebrata honoratus est propter operam datam in lingua pancosmica promovenda.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Darwinizmus. Főgymnasiumi Értesítő, Ad Quinque Ecclesias: 1886
  • Német nyelvtan középtanodák használatára, grammatica linguae Theodiscae, Aquinci, 1868
  • Német olvasókönyv a gymnásiumok felső osztályai számára, anthologium litterarum Theodiscarum pro discipulis, Aquinci, 1868
  • Volapük: (Namapenäd pebüköl). Ad Quinque Ecclesias: Nyomatott Taizs József Könyvnyomdájában, 1887. 60 p.
  • Világnyelv. Volapük: Schleyer rendszere szerint, Ad Quinque Ecclesias, 1888
  • Natamilas tel in Niegän, Ad Quinque Ecclesias, 1888
  • Div belama Tátra. 1891