Zingiber mioga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Myoga
Zingiber mioga
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
Ordo: Zingiberales
Familia: Zingiberaceae
Genus: Zingiber
Species: Z. mioga
Binomen
Zingiber mioga
(Thunb.) Roscoe

Zingiber mioga (Iaponice: 茗荷 myōga; binomen a Gulielmo Roscoe anno 1807 statutum), est herbacea, decidua, perennis planta Zingiberacea in Iaponia nata et ob esculentas florium gemmas et surculos saporificos diutissime exculta. Gemmae minutatim secantur ut in re coquinaria Iaponica ornamenta in misone iure, sunomonone, ciboque sicut melongenae assae adhibeantur. Hoc zingiber, antiqua Iaponiae messis, nomine vulgato mioga est pro cultu in Australia et Nova Zelandia introducta ut ad mercatum Nipponense exportetur.

Nonnulla miogae elementa sunt cytotoxica, sed alia elementa contracarcinogenicas proprietates fortasse habent.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ha Won Kim et al. (2005)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ha Won Kim, Akira Murakami, Masako Abe, Yoshio Ozawa, Yasujiro Morimitsu, Marshall V. Williams, Hajime Ohigashi, "Suppressive Effects of Mioga Ginger and Ginger Constituents on Reactive Oxygen and Nitrogen Species Generation, and the Expression of Inducible Pro-Inflammatory Genes in Macrophages" in Antioxidants & Redox Signaling vol. 7 (2005) pp. 1621-1629 Situs venalis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]