Xota

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Saltatio Xotae
Pandurium est instrumentum praecipuum in xotis

Xota (Hispanice: jota, ex Catalaunice xotar 'salire') est saltatio Hispanica, praecipua musica regionum Valentiae, Aragoniae, Castellae, Navarrae, Rivogiae et Cantabriae. Nihilominus, ob causam migrationum Hispanorum xota etiam in Philippinis insulis invenitur.

Musica xotarum tacta est cum panduriis, lautis, citharis, et crotalis. Textus xotarum amorem, vitam, Hispaniam aut regiones, vel Virginem Mariam, laudant.

Sunt xotis partes duae alternae, cantus et saltatio: dum cantor canit, saltatores nihil faciunt; dum cantor silet, saltatores saltationem incipiunt. In saltatione, saltatores brachiis elatis saliunt, et cruribus latis se vertent.

Xotae Aragonenses[recensere | fontem recensere]

Xotae praeclaerae sunt fortasse Aragonenses. Primae xotae fuerunt ab Aragonensibus canitae saeculo XIX ineunte, post bellum contra Neapolionem. Modus canendi xotarum Aragonensis est clarissimus modus. Cum xotae canitae sunt in Aragonensi modo, saepissime sunt strophae cum versibus quattuor, qui in hoc modo canuntur 2-1-2-3-4-4-1:

(2) Aragón la más famosa
(1) es de España y sus regiones
(2) Aragón la más famosa
(3) porque aquí se halló la Virgen
(4) y aquí se canta la jota
(4) y aquí se canta la jota
(1) es de España y sus regiones

(2) Aragonia praeclara
(1) est Hispaniae et regionum
(2) Aragonia praeclara
(3) quia ibi Virgo inventa
(4) et hic xota canitur
(4) et hic xota canitur
(1) est Hispaniae et regionum

Xotae Navarrae[recensere | fontem recensere]

Modus Navarrus est alter modus canendi xotarum, et ordo versuum stropharum est 1-2-1-3-4-4-2:

(1) Navarra es un continente, un continente
(2) ni es provincia ni región es Navarra
(1) Navarra es un continente, un continente
(3) con olivos y desiertos, y desiertos
(4) y con aguas entre nieves, entre nieves
(4) y con aguas entre nieves, entre nieves
(2) ni es provincia ni región es Navarra

(1) Navarra est continens, continens
(2) nec provincia nec regio est Navarra
(1) Navarra est continens, continens
(3) cum olivis et desertis, et desertis
(4) et cum aquis inter nives, inter nives
(4) et cum aquis inter nives, inter nives
(2) nec provincia nec regio est Navarra

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!