Petrus Berullus

E Vicipaedia
Petrus Berullus

Petrus Berullus[1] (Francogallice: Pierre de Bérulle; natus die 4 Februarii anno 1575 in palatio Cérilly prope Trecas, mortuus die 2 Octobris anno 1629 Parisiis) fuit theologus, cardinalis et rerum politicarum peritus Francicus. Exemplum Philippi Neri sequens anno 1611 Oratorium Francicum (Congregatio Oratorii Jesu et Mariae Immaculata nominatum) fundavit, cuius primus superior generalis factus est. Theologia eius, quae in Scholam spiritualem Francicam (École française de Spiritualité) profecta est, maximam vim in posterorum saeculorum clericos exercuit. Inter discipulos eius Vincentius a Paulo, Ioannes Eudes, Ludovicus Maria Grignion de Montfort et multi alii numerantur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!