Henricus IV (rex Francorum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Henricus IV (discretiva)

Henricus IV (rex Franciae)

Henricus IV (Pali, 1553Lutetiae, 1610) fuit rex Franciae et coprinceps Andorrae ab anno 1589, sed antea (nomine Henrico III) rex Navarrae. E ramo Borbonio domus Capetianae ille primus regnavit: stirps enim a filio minore natu regis Ludovici IX orta est.

Fuit filius Ioannae III (cognomine Ioanna d'Albret), reginae Navarrae, et Antonii Borbonii ducis Vindocinensis, nepotis regis Ludovici IX et primus princeps sanguinis. Propter Legem Salicam, haec gens Henricum successorem naturalem regis Franciae fecit, mortuo Francisco, duce Andegavensi. Anno 1584 factus est heres regis Francici Henrici III.

Coaevus saeculi bellis religiosis vastati, involutus est graviter in illis quod esset princeps sanguinis et dux Protestans antequam crearetur rex Franciae. Ut omnes probarent eum regem, se convertit in religionem Romanam, et edictum Namnetense proclamavit quod libertatem cultus Protestantibus sivit et finem posuit bellorum religiosorum. Quamquam amatissimus a populo, die 14 Maii 1610 occisus est a fanatico? Ravaillac.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg