Tarantella

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tarantella est quaelibet e nonnullis popularibus Italiae meridianae saltationibus a duobus peractis, tempore alacre et celere, usitate in numeris 6/8 (aliquando 18/8 vel 4/4) scriptis, a tympanis adiunctis,[1] fortasse e Tarento (Italice: Taranto) nominata.[2]

Rectius, hoc nomen amplae familiae saltationum est, quae ad traditionem agro-pastoralem pertinet et multiplices antiquis temporibus propria nomina praecipua habebant. Tarantella saltus non unus est, sed varii saltus est multis formis, cum hoc nomen in pluribus lociis Italiae meridianae inveniatur.

Nomen Tarantella invenitur in Italiae regionibus Campaniae, Molisii, Apuliae, Basilicatae (Lucaniae), Calabriae et trans fretum in Sicilia. In tradita consuetudine tarantella in paganalibus festis sacris et agrariis, et in matrimoniis et aliis privatiis laetitiae saltabatur.

Tarantella in musica classica[recensere | fontem recensere]

Saeculo undevicensimo, musica tarantellae a Chopin, Liszt, Heller, Auber, Weber, et Thalberg modo perpetui mobilis splendidi saepe composita est.[3]

E nomine usque ad Tarantismum[recensere | fontem recensere]

Pervulgata thesis nomen a verbo vulgari "tarantola" (zool. Lycosa tarentula[4]) ducit: areanea venenata quae in Europa mediterranea incumbit in suas praedas. Petrus Andrea Matthiolus doctus[5] dicit tarantulas senensis Thirreni litora et etiam romanum agrum frequentare, sed in Apulia numerosas esse. Etenim iuxta vulgarem opinionem antiquam virus tarantulae, cum morso inicerētur, infelicis corpus animumque perturbabat. Tractata multa de remediis contra morsus et venena saeculi sexti decimi disputant de hac aranea quae Apuliam maxime infestat, quare a Tarento civitate "tarantula" nominata est. Ex his tractatis, infelices ab hoc perniciosissimo araneae genere iciuntur aut punctantur, perpetuo canant, aut rident, aut clamitant, aut dormiunt, aut saltant, aut vomunt, aut sudant, aut fiunt similes maniacis ac phreneticis. Inde percussi ab tarantula symptomata multa patiuntur et praedictis affectibus torquentur.

Morsus curabantur musicis instrumentis et continuis tripudis et saltationibus usque ad lassitudinem. Alius modus curandi erat herbis: vitis alba magnae virtutis erat contra morsus tarantulae. Icti a tarantula curabantur etiam caprae sterco superaspergendo ulceribus.

Julius Caesar Scaliger[6] scribit ictos non musicã curari, sed labore et sudando expelli malum virus. Illi ex ascaulis[7] sono excitantur. Alexandrus ab Alexandro[8], medicus doctissimus, nos facit certiores iam illo tempore percussos a tarantula "Tarantolatos" vocatos esse.

In tarantismo tarantella exercebatur (sed non illa sola), ut tarantulae morsus mederētur.

Hodie aliqui reputant Tarantellam de orgis bacchicis originem accepisse, cum Graeci colonias in Italia meridionali (Magna Graecia) condidissent. Nova altera theoria deinde de radice verbali indoeuropea et phoenicia "tar" nomen trahit, quae significat "torquere", "volvere". Haec radix vocabuli "tar-antellae" derivet de orbito saltatorum itinere in illo saltu. Propter hanc originem "Tarantella" valeat "choream orbitam", igitur ritualem celebrationem rotundi, rotatilis ac orbiti itineris regenerationis. Sic, Tar-antella fiat "iatrosaltatio", ut a morte transitus ad vitam.

Verum fontes latinae et graecae scriptae, citantes saltum quendam "Tarantellam" vocatum, deficiunt. Citationes, hodie notae, nominis "Tarantellae" inveniuntur in fontibus scriptis saeculi septimi decimi primis annis.

Melodias saeculorum septimi decimi et duodevicensimi Tarantellae scimus, sed illorum saeculorum modum saltandi tarantellam ignoramus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. P. D. Morehead, Bloombury Dictionary of Music (Londini: Bloombury, 1992).
  2. Willi Apel, Harvard Dictionary of Music (Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, 1969), p. 833.
  3. Willi Apel, Harvard Dictionary of Music (Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, 1969), pp. 833–834.
  4. it: Lycosa tarentula
  5. "Commentarii in libros sex Pedacii Dioscoridis", Venetiis, 1570
  6. "Exotericarum exercitationum liber XV", Francoforti, 1592
  7. gr. "ἀσκαύλης" : lat. "utricularius", it. "zampognaro"
  8. "Genialium dierum libri sex", Parisiis, 1561

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

AA.VV. (edictio curata a Castagna E.) - Danza tradizionale in Calabria. Ed. Coop. Satriani, 1988
AA.VV. (ed. curata a Villani S.) - Le tradizioni musicali nel Gargano, vol. 2. Nota, 1997
Carpitella D. - Ritmi e melodie di danze popolari in Italia. Ed. Accademia Nazionale di Santa Cecilia, 1956
Castagna E. - U Sonu. La danza sull’Aspromonte Greco. Squilibri Ed. 2007
Castagna E. - La danza nella Calabria Greca. Squilibri, 2007
Cofini M. - Un incontro di culture: la tarantella per pianoforte. Ed. Taranta-Polistampa, 1995
Cravero C. - Zampogne in Aspromonte, Squilibri, 2006
De Martino E. - La terra del rimorso. Ed. Il Saggiatore, 1961
De Simone R. - Canti e tradizioni popolari in Campania. Lato Side, 1979
Di Lecce G. - La danza della piccola taranta. Sensibili alle foglie, 1994
Gala G. M. - La tarantella dei pastori. Ed. Taranta, 1999
Gala G. M. - Appunti sulla tarantella in Calabria. in "Il Folklore - La Calabria" n. 1, 2006
Patavino M. - Passaggi sonori. La tradizione musicale orale del Medio Molise Fortore. Ed. Ass. Finis Terrae, 2006
Ricci A. et Tucci R. - La capra che suona. Squilibri, 2004

Discographia[recensere | fontem recensere]

"Soni a ballu. Musica per danza dall'Aspromonte". Ed. Archi/Med, 1998
"Italian Treasury. Calabria" The Alan Lomax collection. Rouder record Corp., 1999
"La zampogna lucana". Ed. Taranta, 1991
"Organetto e tarantelle". Ed. Taranta, 1991
"L'arpa di Viggiano". Ed. Taranta, 1991
"Feste e tamburi in Campania". Ed. Taranta, 1999
"Tarantelle e maschere". Ed. Taranta, 1999
"Suoni di canto". Ed. Taranta, 1999
"Suoni d'Irpinia". Ed. Taranta, 2000
"La tarantella del Gargano". Ed. Taranta, 1999
"Pizzica taranta". Ed. Taranta, 2003

Nexus externi[recensere | fontem recensere]