Tumenum

E Vicipaedia
(Redirectum de Tumen)
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Tumeni

Tumenum[1] seu Tumen[2] (Russice: Тюмень, tr. Tjumen’) est urbs Russiae, metropolis regionis Tumenensis. Circa 610 milia incolarum habet. Urbs sita est in Siberia occidentali ad flumen nomine Tura, quod est accola fluvii Tobol.

Tumen est valens transportationis sedes (portum, stationem ferriviarum et duos aeroportus habet), industriae, scientiae, et culturae.

Arx Tumenensis condita est anno 1586 prope priscum castellum Tartarorum, et facta est prima Russorum urbs in Siberia. De origine nominis Tumen, opiniones variae exsistunt: e.g., e legendis Tartaricis, urbs vocata est ex verbo tumen, quod in lingua Tartarica 'decies milia' significat.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tumenum spectant.