Theodorus Tiuttsev
E Vicipaedia
Theodorus Ioannis filius Tiuttsev (Russice: Фёдор Иванович Тютчев, Fëdor Ivanovič Tjutčev; natus in vico Ovstug, gubernii Oriolensis, die 5 Decembris 1803; mortuus Villae Regiae die 27 Iulii 1873), fuit insignis Russiae poeta et diplomaticus.
Monachi et Taurini habitabat, familiaris Henrico Heine et Friderico Schellingo. Rebus litterariis nihil "participens,"? scriptorem se esse numquam censebat. Circa 400 carmina poetae extant, quorum versus singuli in Russia persaepe recitantur.
Poemata prima genere artis poeticae saeculi duodevicensimi scribebantur. Tertio decennio saeculi traditiones romanticismi Europaei (praesertim Germanici) in carminis eius praevalebant. De summa rerum, de fatis humanis et de natura deliberationes his carminibus philosophicis et meditativis argumenta principia sunt. Quarto decennio saeculi nonnulla opuscula scripsit de relationibus complicatis Russiae et civilisationis occidentalils.
Quinto saeculi decennio, nonnulla carmina amatoria magnae fortitudinis ab eo composita sunt, in quibus amor tragoediae simile esse positus est. Haec postea "Cyclo Denisieviano" coniuncti sunt, id est cyclo carminum scriptoris amatrici E. A. Denisievae dedicatorum. Annis 1860–1870 versus politici in operibus Tiutssevi praevaluerunt.
Carmen celeberrimum Silentium! (Latine titulatum) ad tacendum invocatio tristis est querimoniaque de impossibilitate humanum alium penitus pernoscere. Dictum poeta "Cogitatio elocuta mendacium est" persaepe recitatur sicut "Russia non mente intellegenda est" et "Non est nobis providentia quomodo verbum nostrum resonet."