Teh

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wiktionary-ico-de.png Vide teh in Victionario.

Teh est neologismus dialecti interretialis saepissime articulo linguae Anglicae adhibitus, ex mendo typographico usitato vocis the ortus[1], qui inceps usum grammaticum declinantem ab illo vocabuli the acquisivit.[2] Anglice haec vox generaliter neque dicitur neque scribitur extra greges technicos vel lingua leet loquentes, sed cum adhibetur, dicitur aut // aut //.[3]

Cum T et E manus laevae digitis adiacentibus dactylographentur in claviatura genere Qwerty, H autem manu dextra, T et E saepe dactylographantur citius quam ut manus dextra inter duas litteras litteram H ponere possit. Cum labore superfluo manus dextrae mendum hte ergo fieret.

De usu[recensere | fontem recensere]

Cum pwn, teh est adiunctum dialecti leet. E mendo typographico usitato oriundi, convenientia vocabuli ad contextorum varietatem facta est. Saepe dicitur ironice[4], et adhiberi ad illudendam alicuius inopiam scientiae vel facultatis technologicae potest, ad insultandum, vel etiam ad elitismum gregis cuiusdam roborandum.[3] Frequenter dicitur ut demonstretur imprudentia falsa de conceptis nimis adhibitis ac obnixis (e.g., "long live teh Patriarchy!" scilicet "Teh Patriarchatus diu vivat!").[5]

Usus grammaticus vocis teh in sermone remisso aliquanto commutabilis est. Plure quam alternatione orthographica vocabuli the, teh quoque grammaticas qualitates habet quibus vox the eget; generaliter teh contentio vocabuli the est. Nova orthographia orta a mendo typographico est, qui symptoma esse commotionis videtur, velut videtur exempli gratia adiectio numeralis unius inter puncta exclamationis. Cum nominibus propriis dici potest (ergo "teh John"); compone usui Graece articuli definiti: ο Ιωαννης (o Ioannes), verbatim Anglice "the John" et fortasse Latine "ille Ioannes." Usus similis est linguae Germanicae vulgari, qua articulus definitus ad nomen definiendum adhibetur: "der Johann," verbatim iterum "the John" et "ille Ioannes," dici possit ut Ioannes, et non Marcus, identificetur. Latine, vox similis ille et declinationes eius, quae primo erat pronomen cuius aequivalens Anglicus sit "that," fons est derivativorum linguarum Romanicarum. Usus vocabuli ille admodum comparabilis usui vocabuli teh, cum ille sententiam habere vocum "homo nobilis" potest[6]; "teh John" et "ille Ioannes" ambo enim "Ioannes homo nobilis" significant, etsi scilicet Anglica sententia vocem ironicam habeat.

Demagis, teh ante verbum dici potest, ita ut novum genus gerundii fingatur, et facultatem habet vocabuli in nomen adauctum mutandi, quod gradum surrogare superlativum possit. Exemplum notissimum huius concepti grammatici est verbum suck (sugere, fellitare). Ergo locutio "this sucks" (verbatim "hoc sugit" sive "hoc fellitat," vice enuntiationis "mihi displicet") converti potest in "this is teh suck"[1] (fortasse "hoc ille fellitare est"; "teh suck" aequivalente gradum superlativum "the suckiest," fortasse Latine "qui nimis fellitat"); verbum pwn similiter converti potest (teh pwn seu teh pwnage). Posterae duae locutiones principaliter a ludorum communitate electronicorum adhibetur, et saepe festive.

Anglice the dicitur ut gradus superlativus nominum adiectivorum adaugeatur; compone "that is best" ("est optimus") et "that is the best" (forsitan "est ille optimus," sed Anglice grammatica hic recta est). Teh usum similem habet ad nomina adiectiva non mutata adaugenda, qui accentum generaliter dicacem demonstret. Exempli gratia, "that is teh lame" (fortasse "hoc ille patheticus est") dicitur pro "that is the lamest" ("haec est res patheticissima").[7]

Teh nomen substantivum[recensere | fontem recensere]

Ob usum vocis teh in circulis quibusdam populo gratum, praesertim apud amplificatores programmaturae, in nomina programmaturarum ascita est. Exempli gratia, apud applicationes interretiales (Anglice web-based applications), TEH est machina ad blog scribendum, quae in Google App Engine adhibendo scribitur. TEH Engine praefiguratio machinae ludi 3D—TEH hic acronymum pro "TEH Extremely Hardcore" est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Internet Slang. pp. p 83  (Anglice)
  2. Ross, Nigel (Iulius 2006). "Writing in the Information Age". English Today 22 (3): 39–45  (Anglice)
  3. 3.0 3.1 LeBlanc, Tracy Rene (Maius 2005) (PDF). "Is there a translator in teh house?": Cultural and discourse analysis of a virtual speech community on an internet message board. University of Louisiana at Lafayette  (Anglice)
  4. Blashki, Katherine; Sophie Nichol (2005). "Game Geek's Goss: Linguistic creativity in young males within an online university forum (94/\/\3 933k'5 9055oneone)". Australian Journal of Emerging Technologies and Society 3 (2): 77–86  (Anglice)
  5. Maria (12 Martii 2009). "Don’t mind a bit of kissing but I don’t like that! — Crooked Timber". Crookedtimber.org  (Anglice)
  6. Bennett, Charles E. (1895). New Latin Grammar  (Anglice)
  7. Dr. Virago (11 Maii 2009). "In which I am teh lame". Blogspot.com  (Anglice)


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!