Syzygium malaccense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Syzygium malaccense
Conservationis status
Rare (NCA)
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Myrtales
Familia: Myrtaceae
Subfamilia: Myrtoideae
Tribus: Syzygieae
Genus: Syzygium
Species: S. malaccense
Binomen
Syzygium malaccense
(L.) Merr. & L.M.Perry
Synonyma

Eugenia malaccensis
Jambosa domestica Blume

Syzygium malaccense, vel Eugenia malaccensis, vel Jambosa domestica (Indonesiane: jambu bol 'globus guava'; Anglice: Malay apple, mountain apple, plum rose, pomarosa, et pommerac; Havaiane: ʻohiʻa ʻai; Samoane et Tongane: nonu fiʻafiʻa), est gravis familiae Myrtacearum planta florens, in Malaysia nata, sed per zonas tropicales ab hominibus introducta, praecipue in insulas Oceaniae et Maris Caribici.

Planta est arbor quae in caelis tropicis viget quibus pluvia est annua plus quam 152 cm. Crescit in altitudinibus variis, a maris aequo ad 2740 metra. Arbores altitudinem a duodecim ad duodeviginti metra attingunt. Aestate ineunte florescunt, et fructus ferunt tres menses post. Fructus est oblongus et plerumque atrosanguineus, sed aliquibus varietatibus est pellis alba vel rosea. Caro est alba, et magnum semen cingit.

In Insulis Cook, Samoa, et Tonga, homines infusionem foliorum contusorum corticisve rasi ad inflammationes oris curandas parant; etiam folia mandunt iusque sorbent, vel ius per os infantis stillant (Whistler 1996:84).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!