Photius I (patriarcha Constantinopolitanus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Photius I (patriarcha Constantinopolitanus)
Photius I (patriarcha Constantinopolitanus)
Eicon Photii I Constantinopolitani
Natus 820
Constantinopolis
Obiit 6 Februarii 893
Armenia

Photius I qui Magnus appellatus est, Graece Φώτιος (Constantinopolis 820 - 6 Februarii 891 in Bordis, Armenia) Patriarcha Constantinopolitanus (858 - 867) et iterum 866 - 886 fuit. Die 23 Novembris 858 primo a Barda, procuratore Michaelis III, imperatoris Romani Orientalis, patriarcha Constantinopolitanus factus est. Fuit auctor Schismatis orientalis.

Ille est late aestimatus potentissimus et momenti maximus Patriarcha post Iohannem Chrysostomum.

Ab Ecclesiis orthodoxis et inter aliquas Ecclesias orientales catholicas ex traditione byzantina Sanctus est; celebratus die 6 Februarii.

Opera[recensere | fontem recensere]

Unum ex operibus maximi momenti Photii est Bibliotheca vel Myriobiblon, collectio excerptorum et epitomarum e 280 codicibus auctorum classicorum, quorum opera nunc magna ex parte deperdita sunt. Ei debemus fere quantumcumque superest operum Ctesiae, Memnonis Heracleotae, Cononis, et libros deperditos Diodori Siculi Arrianique.