Sacra Synodus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Synodus

Haec pagina de de supremis ecclesiarum Orthodoxarum et Orientalium magistratibus explicat. Si quid quaeris quod et "Sacra Synodus" appellatur, vide Oecumenicum concilium.

Sacra Synodus, suprema Ecclesiae Orthodoxae Russicae auctoritas anno 1917, postquam novum patriarcham elegerat.

Sacra Synodus in quibusdam Ecclesiis Orthodoxis autocephalis et Ecclesiis Catholicis Orientalibus illa congregatio episcoporum vocatur, qua patriarcha sive episcopus primarius eligitur.

Ecclesia antiqua[recensere | fontem recensere]

Aedificium Sacrae Synodi Ecclesiae Orthodoxae Bulgaricae Serdicae.

Ab initio in ecclesia synodi sive concilia congegrata sunt, cum de rebus gravibus ad ecclesiam attingentibus disputandum erat. Iam apostoli Hierosolymis convenerunt, ut quaestionem, utrum etiam fideles ex gentibus legem Iudaicum observare deberent necne, solverent. (Act. 15,6-29). Episcopi synodos clericorum eorum, metropolitae et patriarchae episcopos suffraganeos coegerunt. Ab anno 325 septem synodi orbem terrarum Catholicum repraesentantes ab imperatoribus Romanis convocatae sunt, quae Oecumenica concilia appellantur.[1]

Sacra Synodus Russica[recensere | fontem recensere]

Aedificium Sacrae Synodi Petropoli.

Sacratissima Synodus sive Sacratissima Synodus regnans (Russice Святейший Правительствующий Синод) fuit congregatio ducum Ecclesiae Orthodoxae Russiae. Anno 1721 ab imperatore Petro Magno, Stephano Iavorsci et Theophane Procopowicz constituta est, ut patriarchatus Moscuensis tolleretur. Rebus novis Russicis post seditionem Februariam anno 1917 abrogata et rursus patriarchatus Tichone regente institutus est. His diebus in Russia Sacra Synodus est supremus magistratus Ecclesiae Orthodoxae Russicae inter concilia, quae lingua Slavica ecclesiastica "sobor" ( съборъ) vocantur. Sacrae Synodo Patriarcha Moscuensis et totius Russiae praeest.

Sacra Synodus Graeca[recensere | fontem recensere]

Prima ecclesia Orthodoxa, quae synodum Russicum imitata est, fuit Graeca. Conventus Graeciae liberae inter annos 1822-1827 ecclesiae autocephalae studebant. Anno 1833 parlamentum Graecum publice auctoritatem patriarchae oecumenici Constantinopolitani reiecit et Sacram Synodum illam Russicam imitans constituit. Anno 1850 patriarcha Sacram Synodum agnovit. His diebus synodus omnium episcoporum dioecesanorum archiepiscopo Atheniensi praeside est suprema auctoritas Ecclesiae Orthodoxae Graeciae.

Sacra Synodus Serbica[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Orthodoxa Serbica a synodo quinque hominum regitur. Patriarcha semper synodalis est, alii quattuor episcopi synodales ad biennium a "sacra episcoporum congegratione", quae omnes metropolitas episcoposque amplectitur, eliguntur.[2]

Sacra Synodus ecclesiarum Orientalium[recensere | fontem recensere]

Sacra Synodus Alexandrina est suprema auctoritas Ecclesiae Orthodoxae Coptorum. Synodo papa sive patriarcha Alexandriae praeest.

Etiam Ecclesia Orthodoxa Apostolica Georgiana et Ecclesia Apostolica Armena a Sacra Synodo reguntur.

Ecclesiae Catholicae Orientales[recensere | fontem recensere]

In Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium inter permanentem ecclesiae patriarchalis synodum (§ 114-120) et synodum episcoporum illius (§ 102-113) distinguitur. Synodus permanens constat ex patriarcha et quattuor episcopis ad quinquennium designatis.[3] Synodus omnium episcoporum convocari debet, quoties 1° expedienda sunt negotia, quae ad exclusivam competentiam Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis pertinent aut pro quibus peragendis consensus eiusdem Synodi requiritur; 2° Patriarcha de consensu Synodi permanentis id necessarium iudicat; 3° tertia saltem pars membrorum pro dato negotio id postulat salvis semper iuribus Patriarcharum, Episcoporum aliarumque personarum iure communi statutis. § 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis praeterea convocari debet, si ius particulare ita fert, statis temporibus, etiam quotannis.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]