Speyeria mormonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Speyeria mormonia
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Nymphalidae
Tribus: Heliconiini
Genus: Speyeria
Species: S. mormonia
Binomen
Speyeria mormonia
(Boisduval, 1869)[1]
Synonyma

Argynnis mormonia Boisduval, 1869

Monitio: Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.

Speyeria mormonia (Anglice Mormon fritillary) est papilio familiae Nymphalidarum, in America Septentrionali endemicus, a California septentrionali ad Columbiam Britannicam et Saskatchewan occidentale, Coloratum, et occidentalem Dacotam Meridionalem inventus.[1][2]

Huic papilio sunt colores plerumque aurantii, distinctis lineis nigris et maculis in exemplare fractiflexo (modo dicto Francogallice et Anglice zigzag) in latere superiore. Margines alarum sunt obscurae cum circulis dilutioribus, tum obscuris formis lunatis. Maculae argenteae in flavescenti latere inferiore obtinent.[1][3]

Latitudo alarum est a 38 ad 61 mm.[2]

Larvae speciebus generis Violae vescuntur.[4]

Subspecies[recensere | fontem recensere]

Ordine alphabetico digestae.[4]

  • S. m. arge (Strecker, 1878)
  • S. m. artonis (Edwards, 1881)
  • S. m. bischoffii (Edwards, 1870)
  • S. m. erinna (Edwards, 1883)
  • S. m. eurynome (Edwards, 1872)
  • S. m. luski (Barnes & McDunnough, 1913)
  • S. m. opis (Edwards, 1874)
  • S. m. washingtonia (Barnes & McDunnough, 1913)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 De specie apud situm cbif.gc.ca (Butterflies of Canada)
  2. 2.0 2.1 "Mormon Fritillary," apud situm butterfliesandmoths.org (Butterflies and Moths of North America).
  3. Jim P. Brock et K. Kaufman, Field Guide to Butterflies of North America (Novi Eboraci: Houghton Mifflin Co., 2003).
  4. 4.0 4.1 De genere apud situm funet.fi.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Speyeriam mormoniam spectant.


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!