Lingua Khmer

E Vicipaedia
(Redirectum de Scriptura Khmer)
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Khmer
ភាសាខ្មែរ
Taxinomia:
lingua Austroasiatica e grege Mon-Khmer
Locutores: inter 14 et 20 milliones nativorum
inter 15 et 21 milliones omnes
Sigla: 1 km, 2 khm, 3
Status publicus
Officialis Cambosia
Privata Vietnamia, Thailandia, Indonesia, Malaesia, Timoria Orientalis
Litterae:
Scriptura: Scriptura Khmer
Procuratio: nulla


Lingua Khmer Cambosiae lingua officialis est quia gens Khmer, ethnos ibi praedominans et Delta Mecongi quoque et Thailandiensem Boreorientalem (Thailandice; อีสาน) regionem incolens, ea loquitur. Ad linguarum Austroasiaticarum familiam pertinet. Seu Sanscrita seu Palica, transmissa per Buddhismi et Hinduismi propagationem, linguam maxime affecit. Causa geographicae vicinitatis, lingua Chmerica quoque linguis Thailandica et Laotica affecta est et vice versa. Praeterea diversa vocabula e lingua Francogallica per colonialem dominationem absorpta sunt.

Lingua Khmer finitimarum linguarum (Thai, Laoticae et Vietnamicae) dissimilis est, quia lingua tonalis non est. S-O-V typi syntaxe utitur et lingua insulans est, sed cum praefixorum et infixorum usu per lexici typi derivationem.

Lingua Khmer abecedario proprio scribitur.

Excerpta et translitteratio[recensere | fontem recensere]

Ibi infra excerpta ex articulo primo Universae Iurum Humanorum Declarationis velut exemplum est:

មនុស្ស​ទាំង​អស់​កើត​មក​មាន​សេរីភាព​និង​ភាព​ស្មើ​ៗ​គ្នា​ក្នុង​សិទ្ធិ​និង​ សេចក្ដី​ថ្លៃ​ថ្នូរ​។ មនុស្ស​គ្រប់​រូប​សុទ្ធ​តែ​មាន​វិចារណញ្ញាណ​និង​សតិសម្បជញ្ញៈ ហើយ​ត្រូវ​ប្រព្រឹត្ដ​ចំពោះ​គ្នា​ទៅ​វិញ​ទៅ​មក​ក្នុង​ស្មារតី​រាប់​អាន​គ្នា ​ជា​បង​ប្អូន​។

Et ibi infra eorum excerptorum translitteratio:

Monuss tāṃṅ ăs køt mok mān serīpʰāp niṅ pʰāp smø smø knā knuṅ sittʰi niṅ sečakdī tʰlai tʰnūr. Monuss krŏb rūb suttʰ tæ mān vičāroṇaññāṇ niṅ satisambačaññ, høy trūv braprʉtd čoṃpōḥ knā tau viñ tau mok knuṅ smārotī rab ān knā čā baṅ b'ūn.

Notae[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg