Lingua Palica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Palica
Pāḷi
Taxinomia: lingua Indoeuropaea e familia Indoiranica
Status: unus e linguis medioindicis necnon Pracritis
Sigla: 1 pi, 2 pli, 3 pli
Usus
Aevum: saec. II a.C.n. – saec. IV vel V p.C.n.
Situs: India septentrionalis
hodie lingua sollemnis Buddhismi Theravadae
Litterae: Litterae Palicae
Scriptura: Devanagari, Sinhala, scripturae fere omnes Asiae meridionalis-orientalis, Latina
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Palica[1] (Pāḷi) est sermo medioindicus familiae Indicae, Sanscritae propinquissima, et consequenter etiam Latinae. Confer exempli causa morphologiam verbi:

Pali: tanō-mi, tano-si, tano-ti, tanō-ma, tano-tha, tano-nti
vs. Latine "teneō, tenes, tenet, tenemus, tenetis, tenent"

Ut in omnibus linguis medioindicis, multae formae in Pali remotae sunt: Dum Lingua Sanscrita imperfectum perfectumque cognoscunt, in Pali non sunt. Uniuntur in unum tempus: Praeteritum, exempli causa a-kas-a "fecit", ortum ex aoristo (augmentum + modificatio thematis verbi + terminationes personales speciales).

Sed systema casuum manet: Sunt nominativus et genitivus et dativus et accusativus et ablativus et locativus et instrumentalis et vocativus.

In Buddhismo, Pali est una ex nonnullis linguis sacris; Gautama Buddha ipse Linguam Pali locutus esse supponitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Palica lingua": Christianus Lassen, Institutiones linguae Pracriticae (Bonnae, 1837) textus pp. 42, 60, 61; "litterae Palicae": ibid. p. iii

Roman numeral 10000 CC DD.svg