Robertus Barnes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Robertus Barnes etiam Anthonius Amarius, Antonius Angelus, Antonius Barnes appellatus (natus apud Kings Lynn in Norfolcia circa annum 1495; supplicio adfectus estLondinii die 30 Iulii 1540), fuit theologus Anglicus aevi reformationis et martyr.

Vita[recensere | fontem recensere]

Barnes ab anno 1514 Cantabrigiae, ubi discipulus Ioannis Balaei fuerat et postea anno 1523 Lovanii theologiae studuit. Cantabrigiam redditus, theologiae doctor consecutus et prior conventi creatus est.

Barnes, anno 1526 damnatus et in vinculis coniectus quia doctrinas Lutheranas adfirmaverat, anno 1528 ex Anglia fugire potuit et in Germaniam iit, ubi ipsum Martinum Lutherum, Iustum Ionam Seniorem, Christophorum Hegendorf, et Iohannem Aepinum cognovit.

Paulo ante quam rex Angliae Henricus VIII divisionem fecit inter ecclesias Anglicanam et Catholicam, anno 1531, a Thoma Cromwell appellato, Barnes Londinium rediit et curiae capellanus factus est. Anno 1534/35 ut legatus regis in Germania missus est.

Anno 1540 comprehensus, et die 30 Iulii eiusdem anni supplicio affectus est, quia Henrici infelice matrimonium cum Anna de Clivis sustinebat, quae ad pensa reginae minime parata: melius suere, sed vix scribere et legere poterat, modo linguam Germanicam loquebatur et syntono uti ignorabat.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!