Marcellinus Comes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcellinus Comes Illyricus (mortuus post annum 534) fuit historicus imperii Romani orientalis. Lingua Latina scripsit. Fuit comes Augustorum Iustini I et Iustiniani I. Circa annum 520 Constantinopoli chronicon scripsit, quo res gestas exinde ab anno 379 usque ad annum 518 descripsit.

Hoc in chronico finem imperii hersperii definivit anno 476:

Orestem Odoacer illico trucidavit; Augustulum filium Orestis Odoacer in Lucullano Campaniae castello exsilii poena damnavit. Hesperium Romanae gentis imperium, quod septingentesimo nono Urbis conditae anno primus Augustorum Octavianus Augustus tenere coepit, cum hoc Augustulo periit, anno decessorum regni imperatorum DXXII, Gothorum dehinc regibus Romam tenentibus.

Textus[recensere | fontem recensere]

  • Brian Croke: The chronicle of Marcellinus, Australian Association for Byzantine Studies, Sydney 1995 (Byzantina Australiensia; Bd. 7), ISBN 0-9593626-6-5. Textus Latinus et versio Anglica et commentarium.

Litterae[recensere | fontem recensere]

  • Brian Croke: A.D. 476. The manufacture of a Turning Point, in: Chiron 13 (1983) pp. 81-119.
  • Brian Croke: Count Marcellinus and his Chronicle, Oxford University Press, Oxonii 2001, ISBN 0-19-815001-6.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]