Lycia et Pamphylia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lycia et Pamphylia est provincia Romana anno 74 instituta, postquam provincia Lycia anno 43 constituta cum Pamphylia, parte adhuc provinciae Galatiae, adiuncta est. Caput provinciae Patara fuit. Hadriano vel Antonino Pio imperatore etiam Pisidia addita est. Primis annis Lycia et Pamphylia provincia Caesaris fuit, sed Marcus Aurelius eam provinciam populi Romani fecit. Inter annos 311 et 325 divisa est et ad Dioecesam Asianae tributa est.

Administratores provinciae[recensere | fontem recensere]

Inter alios et hi fuerunt:

Legati Augusti pro praetore Lyciae[recensere | fontem recensere]

Legati Augusti pro praetore Lyciae et Pamphyliae[recensere | fontem recensere]

Proconsules Lyciae et Pamphyliae[recensere | fontem recensere]

Pamphylia[recensere | fontem recensere]

Pamphylia provincia

Duo deinde promunturia sunt Sarpedon, finis aliquando regni Sarpedonis, et quod Ciliciam a Pamphylia distinguit Anemurium, interque ea Celenderis et Nagidos Samiorum coloniae; sed Celenderis Sarpedoni propior. In Pamphylia est Melas navigabilis fluvius, oppidum Sida et alter fluvius Eurymedon. Magna apud eum Cimonis Atheniensium ducis adversus Phoenices et Persas navalis pugna atque victoria fuit. Mare quo pugnatum est ex edito admodum colle prospectat Aspendos, quam Argivi condiderant, possedere finitimi. Deinde alii duo validissimi Cestros et Cataractes: Cestros navigari facilis, hic quia se praecipitat ita dictus. Inter eos Perga est oppidum, et Dianae quam ab oppido Pergaeam vocant templum. Trans eosdem mons Sardemisos et Phaselis a Mopso condita finis Pamphyliae.

Lycia[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
Vexillum Romae Provinciae Imperii Romani Imperium Romanum

Achaea | Aegyptus| Africa | Alpes Cottiae | Alpes Graiae | Alpes Maritimae | Alpes Poeninae | Aquitania | Arabia Petraea | Armenia | Asia | Assyria | Baetica | Bithynia et Pontus | Britannia; inferior, superior | Cilicia | Corsica et Sardinia | Creta et Cyrene | Cyprus | Dacia; inferior, superior, Porolissensis; Tres Daciae | Dacia Aureliana | Dalmatia | Epirus | Galatia | Gallia Belgica | Gallia Cisalpina | Gallia Lugdunensis | Gallia Narbonensis | Germania Inferior | Germania Superior | Hispania Tarraconensis; Gallaecia; Carthaginensis| Iudaea | Lusitania | Lycia et Pamphylia | Macedonia | Mauretania Caesariensis | Mauretania Tingitana | Mesopotamia | Moesia; Inferior, Superior | Noricum | Numidia | Pannonia; Inferior, Superior | Raetia | Sicilia | Syria; Coele, Phoenice | Thracia