Lingua Rhaetica antiqua

E Vicipaedia
Linguae Aevo Ferri in Italia diffusae

Lingua Rhaetica (sive Raetica) antiqua fuit lingua gentis Raetorum forsitan inter Verbanum et Lacum Bodamicum habitantium, qui saeculo primo a.C.n. Imperio Romano adiuncti sunt.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Raeti.


Attestatio[recensere | fontem recensere]

Lingua Rhaetica antiqua tantum inscriptionibus tradita est. Locis, ubi Raeti habitavisse putantur, quaedam centum inscriptiones inventae sunt, quarum Abecedarium a Theodoro Mommsen Abecedarium boreo-etruscum appellatum est arbitrans Raetos, quorum sedes in Grisonia Tirolique fuisse suspicatus est, lingua Etruscae similem locutos esse[1]. Litterae similes sunt iis abecedariis Etruscorum Venetorumque, quae ab abecedario Graeco occidentali deducta sunt. Inscriptiones inprimis in saxis et donis votivis prope sacra (e.g. Schneidjoch/Rofangebirge inter Blaubergen et Achensee)[2], in locis holocausti et in stelis sepulcralibus repertae sunt. Quod brevissimae sunt inscriptionibus Etruscis similes pauca de lingua (sive linguis) revelant. Maxime formatio nominum propriorum (scilicet patronymicorum) intelligi potest.

Inscriptiones sive Abecedaria[recensere | fontem recensere]

Abecedaria Rhaetorum Venetorumque

Sunt quattuor genera horum Abecedariorum in regione Raetorum:

  • Abecedarium Luganensis in regione Lepontiorum necnon unico loco vallis Rheni Alpestris. Lingua inscriptionum Celticae propinqua (et ideo Indoeuropaea) est.
  • Abecedarium Sundriense proprium est inscriptionum sive petroglypharum montium Valcamonica. Lingua Celticae propinqua non est, cum autem dissimilitudines ab Abecedariis Bauzanensi-Sanzenensi et Magréensi clarae sint, ab anno 1970 hae inscriptiones non iam Rhaeticae vocantur[3]. Ernestus Risch eas inscriptiones „Rhaeticas occidentales“ appellat, litteris, lingua et picturis (Valcamonicae) „a Rhaeticis prorsus dissimiles“, linguae forsitan Indoeuropaeae[4].
  • Solae inscriptiones Abecedarii Bauzanensis-Sanzenensis et Magréensis (Cultura Fritzens-Sanzeno) hodie Rhaeticae aestimantur. Helmut Rix et Stephanus Schumacher demonstraverunt[5] eas linguam communem non Indoeuropaeam esse, linguae Etruscae valde propinquam. Illud Livii[6] originem Raetorum ab Etruscis sono linguae intellegibilem esse cum hac opinione convenire videtur: Alpinis quoque ea gentibus haud dubie origo est, maxime Raetis, quos loca ipsa efferarunt ne quid ex antiquo praeter sonum linguae nec eum incorruptum retinerent.

Inscriptiones Abecedarii Magréensis etiam prope Patavium inventae sunt, quod cum nota Plinii Maioris[7] congruit etiam Veronam et Beruam prope Vicetiam urbes Rhaeticas fuisse: Feltrini et Tridentini et Beruenses Raetica oppida, Raetorum et Euganeorum Verona, Iulienses Carnorum.

Lingua Rhaetica Romanica[recensere | fontem recensere]

Lingua Rhaetica Romanica, qua multi incolae Grisoniae loquuntur, non Lingua Rhaetica antiqua, sed Lingua Latina orta est.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Lingua Rhaetica (Romanica).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Theodorus Mommsen: Römische Geschichte. Vol. 1., liber 1., caput 9: Die Etrusker, p. 120s., Berolini 1923
  2. Paulus Gleirscher: Die Räter. Rätisches Museum, Curiae Raetorum 1991, p. 10
  3. Aldo Luigi Prosdocimi, Alberto Mancini. Cf. Stephanus Schumacher: Die rätischen Inschriften. Geschichte und heutiger Stand der Forschung. 2. Ed. Innsbrucker Beiträge zur Kulturwissenschaft Vol. 79. Sonderheft. Institut für Sprachwissenschaft der Universität Innsbruck, Aeniponti 2004. ISBN 3-85124-155-X
  4. Ernestus Risch: Die Räter als sprachliches Problem, p. 673–690, in: Ingrid R. Metzger et Paulus Gleirscher (Ed.): Die Räter / I Reti. Eine Übersicht zum Forschungsstand der „Räter“ aus Anlass der vom Rätischen Museum Chur erarbeiteten gleichnamigen Wanderausstellung. Athesia, Bauzani 1992.
  5. Helmut Rix: Rätisch und Etruskisch. In: Innsbrucker Beiträge zur Sprachwissenschaft. Vol. 68: Vorträge und kleinere Schriften. Institut für Sprachwissenschaft der Universität Innsbruck, Aeniponti 1998. ISBN 3-85124-670-5, et: Stephanus Schumacher: Sprachliche Gemeinsamkeiten zwischen Rätisch und Etruskisch. In: Der Schlern. Vol. 72/2, p. 90–114 (Bauzani 1998)
  6. Titus Livius, Ab urbe condita V,33
  7. Plinius, Naturalis Historia III, 130

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Stephanus Schumacher: Die rätischen Inschriften. Geschichte und heutiger Stand der Forschung. 2. Ed. Innsbrucker Beiträge zur Kulturwissenschaft Vol. 79. Sonderheft. Institut für Sprachwissenschaft der Universität Innsbruck, Aeniponti 2004. ISBN 3-85124-155-X
  • Helmut Rix: Rätisch und Etruskisch. In: Innsbrucker Beiträge zur Sprachwissenschaft. Vol. 68: Vorträge und kleinere Schriften. Institut für Sprachwissenschaft der Universität Innsbruck, Aeniponti 1998. ISBN 3-85124-670-5
  • Stephanus Schumacher: Sprachliche Gemeinsamkeiten zwischen Rätisch und Etruskisch. In: Der Schlern. Vol. 72/2, p. 90–114 (Bauzani 1998).
  • A. Mancini: Iscrizionie retiche. In: Studi Etruschi 43. Florentiae 1975, p. 249–306. ISSN 0391-7762


Nexus externus[recensere | fontem recensere]