Latinitas bona

Bithynia et Pontus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Pontus

Situs provinciae in imperio Romano
Provinciae Romanae Traiano imperatore (117 p.C.n.)

Bithynia et Pontus nomen est provinciae Romanae in Anatolia septentrionali occidentalique creata 74 a.C.n., quae Proponti, Bosphoro Thraciano, et Ponto Euxino attingit. Hodie est pars Turciae septentrionalis.

Saeculo II a.C.n. regnum Bithynia sedem magnam habuit inter monarchias minores Anatolianas, sed ultimus rex, Nicomedes IV, non potuit se sustinere contra Mithridaten VI Ponticum, et postquam Senatus Romanus eum ad eius regnum restituerat, regnum testimonio Rei Publicae Romanae legavit (74 a.C.n.).

Provincia Bithynia et Pontus anno 64 a.C. instituta est e collatione provinciae Bithyniae (prius regnum) cum partibus quibusdam regni Pontici Mithridatis VI. Lex administrandae provinciae nomine lex Pompeia (nomen traxit ab imperatore Romano Gnaeus Pompeius Magnus, hieme 63/62 a.C. lata est. E tempore Augusti Bithynia et Pontus provincia erat populi Romani. Per primam partem saeculi II saepe a legatis imperialibus administrabatur, quorum notissimus est Plinius minor, annis 103–105, imperatore Traiano; cui Plinius epistulas crebriter scripserat e quibus res de provincia gerenda discere licet.

Caput provinciae vetus urbs regalis Bithynici regni, Nicomedia, facta est, cui autem semper cum Nicaea de principatu urbium certandum fuit. Vespasiano imperatore, verisimiliter anno 73, quae antea nominabatur civitas libera et foederata Byzantium provinciae attributa est. Recompositione provinciarum imperatoris Diocletiani facta anno 295 Bithynia et Pontus in provincias Bithynia, Paphlagonia et Diospontus divisa est.

Legati[recensere | fontem recensere]

Provincia a legatis Augusti pro praetore administrabatur. Hi inter alios fuerunt:


Vexillum Romae Provinciae Imperii Romani Imperium Romanum

Achaea | Aegyptus| Africa | Alpes Cottiae | Alpes Graiae | Alpes Maritimae | Alpes Poeninae | Aquitania | Arabia Petraea | Armenia | Asia | Assyria | Baetica | Bithynia et Pontus | Britannia; inferior, superior | Cilicia | Corsica et Sardinia | Creta et Cyrene | Cyprus | Dacia; inferior, superior, Porolissensis; Tres Daciae | Dacia Aureliana | Dalmatia | Epirus | Galatia | Gallia Belgica | Gallia Cisalpina | Gallia Lugdunensis | Gallia Narbonensis | Germania Inferior | Germania Superior | Hispania Tarraconensis; Gallaecia; Carthaginensis| Iudaea | Lusitania | Lycia et Pamphylia | Macedonia | Mauretania Caesariensis | Mauretania Tingitana | Mesopotamia | Moesia; Inferior, Superior | Noricum | Numidia | Pannonia; Inferior, Superior | Raetia | Sicilia | Syria; Coele, Phoenice | Thracia