Provinciae Franciae ante annum 1790

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Regnum Franciae multipliciter divisum erat quia divisiones aetatibus diversis ortae erant et ad diversas materias gerendas circumscriptae erant.

Quarum divisionum antiquissimae erant 18 provinciae ecclesiasticae in quibus cuncti dioeceses sub cuiusdam archiepiscopi auctoritate coniugebantur et quorum fines saeculo IV saepe constituti erant.

In Medio Aevo reges curias summas ad lites prius in curiis minoribus (bailliagia aut sénéchaussées, ac présidiaux) iudicatas vocandas condiderunt. Antiquissimae harum curiarum "parlamenta" (Francogallice parlements) nuncupabantur.

Deinde, saeculis XV et XVI, gubernationes (Francogallice gouvernements) ad belli et politiae res gerendas circumscripserunt.

Tandem, a saeculi XVI medio, quibusdam magistratibus, intendants nominatis, ad vectigalia gerenda delegaverunt in certibus regni partibus quae, intendances sive généralités nuncupatae, paulatim ad omnem regnum extensae sunt.

Itaque anno 1789 Franciae divisiones, quarum nullae nisi provinciae ecclesiasticae cum verbo province designari poterant, ex multis rebus inter se differebant et capita finesque eorum diversa erant. Aureliaci incolae, e.g., ante iudices aut ibidem aut in Sancto Floro sedentes et quorum iudicia in Lutetiae parlamento vocari poterant, causas dicebant sed de regiis vectigalibus Ricomagi generalitati subiciebantur, cum urbs ipsa gubernationis Arverniae esset pars necnon dioecesis Sancti Flori et propter hoc provinciae Aquitaniae Primae cuius Avaricum erat metropolis.

Index provinciarum ecclesiasticarum[recensere | fontem recensere]

Nonnulli dioeceses Franciae archiepiscopis extraneis suffraganae erant. Nam dioeceses Lotharingiae (i.e. Mettis, Nanceium, Sanctus Deodatus, Tullum et Verodunum) provinciae Augustae Treverorum erant partes, sicut dioecesis Argentorati pars provinciae Moguntiaci erat. Similiter quidam dioeceses Corsicae (Adiacium, Alalia et Sagona) archiepiscopo Pisae suffraganae erant, cum alii (Mariana et Accia) archiepiscopo Genuae suffraganae erant. In Pago Vendascino, pars Arelatensis provinciae anno 1475 in novam provinciam erecta erat, cuius Avennio erat metropolis et Carpentoracte, Cabellio et Vasio erant dioeceses.

Index gubernationum[recensere | fontem recensere]

Gubernationes

Index parlamentorum et curiarum summarum[recensere | fontem recensere]

Index generalitatum[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Armand Brette, Les limites et les divisions territoriales de la France en 1789, Lutetiae, 1907, Cornély et Cie, [1]
  • Albert Mirot, Manuel de géographie historique de la France, Lutetiae, 1950, Picard