Cabillonum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Despectus in urbem Cabillonum hieme
Cabilloni communis tabula

Cabillonum[1] (Francogallice: Chalon-sur-Saône) est urbs Franciae 44 847 incolarum (anno 2011) in regione Burgundia. Quamvis maxima urbs praefecturae Araris Ligerisque, Cabillonum non est sedes administrativa. Post Divionem numero incolarum est secunda urbs Burgundiae regionis.

Situs et oeconomia[recensere | fontem recensere]

Cabillonum ad ripam Araris, ubi et Canalis Centralis incipit, situm mercatus regionalis portusque frumentis et vinis navi imponendis est.

Historia[recensere | fontem recensere]

insigne urbis

Cabillonum circiter 300 a.C.n. conditum caput Haeduorum et ab saeculo quinto medio sedes episcopalis erat. Illo tempore locus sub dicionem Burgundicam venit, anno 534 Francorum. Rex Guntram I Cabillonum caput partis Burgundiae fecit, quo facto inter primores urbes Galliae numerabatur, ubi synodi magni momenti locum habebant. Anno 1237 Ducatui Burgundiae, anno 1477 Franciae dominio regali adiunctum est. Sedes episcopalis anno 1801 supressa est.

Photographia[recensere | fontem recensere]

Cabillonum ut locus natalis photographiae (sive Heliographiae) notum est. In museo ad Quai des Messageries plus duobus vicies centena milia imaginum necnon multa instrumenta historiam photographiae demonstrantia servantur.

Cives noti[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Cabalaunum, Caballinum, Cabillonum, Cabellio, Cabillo. Cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf. Adi. Cabil(l)onensis, Cavil(l)onensis. Cf. Regnum Francorum Online

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Chalon-sur-Saône spectant.