Provincia Oro

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Coordinata: 9°0′S 148°5′E / 9°S 148.083°E / -9; 148.083

Provincia Oro
—  Provincia  —
Civitas Formula:Vexillum data Papua New Guinea
Caput Popondetta
Gubernatio
 - Gubernator Suckling Tamanabae (2007–)
Area
 - Total 8 803.1 sq mi (22 800 km2)
Multitudo (2000)
 - Total 133 065
 - Densitas 15.1/sq mi (5.8/km2)
Regio temporis AEST (UTC+10)
Vexillum provinciae adumbrationem papilionis Ornithopterae alexandrae exhibet.

Provincia Oro, olim (et iam rite) Provincia Septentrionalis, est una ex litoralibus Papuae Novae Guineae provinciarum. Caput est Popondetta. Provinciae sunt 22 800 km² et 133 065 incolae (census 2000).

Septentrionalis Tramitis Kokoda finis in vico Kokoda et Mons Lamington, mons ignifer vivus, in provincia adsunt. Maximum provinciae flumen est Varia.

Litus Districtus Septentrionalis per Bellum Orbis Terrarum II fuit locus pugnarum gravium. Tramite Kokoda ad extremum capto, milites Australiani a Portu Moresby in interiores insulae regiones invadere poterant. Certamina apud Bunam, Gonam, et Sananandam quoque memoria bene in provincia tenentur.

Oro est sola Papuae Novae Guineae provincia ubi Ecclesia Anglicana est maxima secta religiosa. Principalis provinciae industria est evulsio olei ex palmis generis Elaeidis. Collegium Gulielmi Clarke, in Kellyville Novae Cambriae Australis situm, indigenas provinciae pecunia adiuvat.[1]

Index

Notabiles animalium species endemicae [recensere]

Districtus et LLG [recensere]

Tabula districtuum provinciae
Statua Brisbanae in Australia Raphaelem Aimbari, virum ex provincia, caecatum per certamen Novae Guineae militem Australianum ducentem monstrat.

Cuique provinciae in Papua Nova Guinea sunt unus vel plures districtus, et cuique districtui sunt una vel plures regiones, Local Level Government appellatae. Pro censu, regiones LLG in vicos, et vici in unitates censorias dividuntur.[2]

Districtus Caput Nomen LLG
Ijivitari Districtus Popondetta Afore Rusticum
Cape Nelson Rusticum
Sinus Oro Rusticus
Popendetta Urbana
Sohe Districtus Kokoda Higaturu Rusticum
Kira Rustica
Kokoda Rustica
Tamata Rustica

Notae [recensere]

  1. De collegio apud situm wcc.nsw.edu.au (William Clarke College).
  2. De censu apud situm spc.int (National Statistical Office of Papua New Guinea).

Bibliographia [recensere]

  • Wesemann, Heiner. 1985. Papua-Neuguinea: Niugini: Steinzeit-Kulturen auf dem Weg ins 20. Jahrhundert. DuMont-Kultur-Reiseführer in der Reihe DuMont-Dokumente. Coloniae Agrippinae: DuMont. ISBN 3-7701-1322-5.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!