Peregrinatio puerorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Peregrinatio sive Expeditio puerorum[1][2] fuit motus velut popularis puerorum necnon pauperum quorundam praecipue Francicorum et Germanorum qui congregaverunt iterque fecerunt anno 1212 ut Terram Sanctam e religione Islamica converterent. Ex eis qui peregrinare inceperunt fere nulli in Palaestinam venerunt.

Narratio huius expeditionis in fontibus contemporaneis nusquam reperitur. Anno 1212 de praedicationibus et peregrinationibus auctores chronicorum tam monasticorum quam civicorum res varias referunt quas ipsi viderunt, comprehensione causarum, originum, eventuum carente. Saeculo XIII medio rerum gestarum scriptores e talibus chronicis et fortasse e traditionibus localibus narrationes breves confecerunt; quas res nesciebant ex opinionibus necnon coniecturis fingebant mythistoriamque volentes nolentes creabant. Inde usque ad saeculum XIX medium perpauca de peregrinatione puerorum scripta sunt.

Temporibus recentioribus scientia huius rei surrecta est, sed ab initio fontibus narrativis infidelioribus usis, e quibus mythistoriam ornaverunt auctores nonnulli litterarii et scaenici, inter quos Marcellus Schwob Francicus, Lucianus Blaga Dacoromanus, Georgius Andrzejewski Polonus, Thea Beckman Batava. Chronica anteriora iam latius divulgata, licet historiam fidelem sed lacunosam evolvere: ita fecerunt praesertim Normannus Zacour, Petrus Raedts et Gary Dickson.[3] Ex horum inquisitionibus, e quaestione (primum a Ioanne Miccoli edicta) de vera sententia verbi "puer" quo peregrinatores in fontibus mediaevalibus descripti sunt, atque ex ipso titulo "La croisade des enfants a-t-elle eu lieu?" a Raedts in commentatione Francogallica praefixo,[4] orta sunt dubia eorum qui linguis vernacularibus loquuntur: num fuit "crusade, croisade, crociata"?[5] num fuerunt "children, enfants, fanciulli"?[6] Quae dubia aliam etiam quaestionem interdum oriri permiserunt, an haec peregrinatio omnino ficticia sit; iniuste autem, sicut e fontibus primariis satis constat.[7]

Origines peregrinationum[recensere | fontem recensere]

Nicolaus quidam, munere braxator, [...]

Puer pastor Stephanus vici Cloyes iuxta Vindocinum oriundus "dicebat Dominum sibi in specie pauperis apparuisse et ab eo panem accepisse, eique literas regi Francorum deferendas tradidisse". Is ad Fanum Sancti Dionysii progressus est mense Iunio 1212, secundum Chronicon Laudunense, "cum coaevis suis pastoribus. Convenerunt ad eum ex diversis partibus Galliarum fere XXX millia ... Omnes illum magistrum et principem super se recognoverunt ... Consultis magistris Parisiensibus super puerorum congregatione, ex [Regis] praecepto reversi sunt in sua; sicque puerilis illa devotio, sicut fuit de facili inchoata, ita fuit de facili terminata".[8]

Itinera terrestria[recensere | fontem recensere]

Si auctori anonymo Chronici rhythmici Austriaci fidem reponenda sit, peregrinatores Germani carmen Latinum cantitabant de duce Nicolao braxatori cuius versus primus est "Nicolaus famulus Christi transfretabit". Chronica varia referunt peregrinatores Francicos Gallice cantitavisse "Domine Deus exalta Christianitatem", "Domine Deus, redde nobis Veram Crucem!" Annalia Rotomagensia sic pergunt: "Non sola haec verba, sed alia multa decantabant, quia variae processiones erant, et unaquaeque processio pro libitu suo variabat".[9]

Ora Mediterranea[recensere | fontem recensere]

[...]

Eventus peregrinationum[recensere | fontem recensere]

In narratione sua mythistorica de pueris peregrinatoribus, Albericus Trium Fontium papam Gregorium IX refert aedificare iussisse ecclesiam Novis Innocentibus dicatam in Insula Sancti Petri (ubi nunc stat urbs Carloforte); ibi enim, secundum eundem Albericum, duo naves in quibus pueri aliqui adscenderant submersae sunt.[10]

Fortuna apud posteros[recensere | fontem recensere]

De hac peregrinatione opera mythistorica multa scripta sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Peregrinatio Puerorum": Continuatio Claustroneuburgensis tertia p. 634; Continuatio praedicatorum Vindobonensium p. 726 (ante 1283), in Dickson (1995) p. 58 n. 19 citatae
  2. "Derisoria expedicio puerorum": Ellenhardi Annales (ante 1273); cf. etiam "Iter stultorum puerorum": Hermanni Altahensis Annales (ante 1297); in Dickson (1995) p. 58 n. 19 citati
  3. Zacour (1969); Raedts (1977); Dickson (1995)
  4. Raedts (1988)
  5. Raedts (1977) p. 300 ff.
  6. Miccoli (1961)
  7. Dickson (2008)
  8. Chronicon universale anonymi Laudunensis anno 1212 (pp. 70-71 = Recueil des historiens des Gaules et de la France (Lutetiae, 1840-1904) vol. 18 p. 715)
  9. Annalium Rotomagensium continuationes anno 1212; Auctuarium Chronici Mortui Maris anno 1213, in Dickson (1995) p. 86 citata
  10. Albericus Trium Fontium, Chronicon anno 1212

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Opera antiquiora
  • George Zabriskie Gray, The Children's Crusade: an episode of the thirteenth century (Hurd & Houghton, 1870) Editio 1898 apud archive.org
  • Joseph E. Hansbery, "The Children's Crusade" in Catholic Historical Review vol. 24 (1938) pp. 30-38
  • "Child-Pilgrimages" in J. F. C. Hecker, The Epidemics of the Middle Ages (3a ed. Londinii, 1859) pp. 346-360
  • Gaston de Janssens, "Etienne de Cloyes et les croisades d'enfants au XIIIe siècle" in Bulletin de la Société Dunoise vol. 90 (1891) pp. 109-133
  • Dana C. Munro, "The Children's Crusade" in American Historical Review vol. 19 (1914) pp. 516-524
Opera critica et historica
  • Franco Cardini, Domenico Del Nero, La crociata dei fanciulli. Giunti Editore, 1999, ISBN 88-09-21770-5
  • Céline Comtois, "La croisade des enfants (1212): mythe ou réalité?" in Le passé composé no. 5 (Mar. 2003)
  • Gary Dickson, "La genèse de la croisade des enfants (1212)" in Bibliothèque de l'école des chartes vol. 153 (1995) pp. 53-102
  • Gary Dickson, "Stephen de Cloyes, Philip Augustus and the Children's Crusade of 1212" in Journeys Towards God: pilgrimage and crusade (Kalamazoo, 1992) pp. 83-105
  • Gary Dickson, The Children's Crusade: Medieval History, Modern Mythistory. Londinii: Palgrave Macmillan, 2008. ISBN 978-1403999894
  • Mathias Kälble, "Die tanzenden Kinder von Erfurt. Armut, Frömmigkeit und Heilserwartung im frühen 13. Jahrhundert" in Enno Bünz, Stefan Tebruck, Helmut G. Walther, edd., Religiöse Bewegungen im Mittelalter. Festschrift für Matthias Werner zum 65. Geburtstag (Coloniae, 2007) pp. 479-516, esp. pp. 484-494 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Giovanni Miccoli, "La crociata dei fanciulli del 1212" in Studi medievali 3a ser. vol. 2 (1961) pp. 407-433
  • Peter Raedts, "La croisade des enfants a-t-elle eu lieu?" in Robert Delort, ed., Les Croisades (Lutetiae: Seuil, 1988) p. 58 ff.
  • Peter Raedts, "The Children's Crusade of 1212" in Journal of Medieval History vol. 3 (1977) pp. 279-324
  • Norman P. Zacour, "The Children's Crusade" in Kenneth M. Setton, ed., A History of the Crusades (6 voll. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 1955-1989) (Anglice) Textus vol. 2 (1969) pp. 325-342
Aliae encyclopaediae
  • Frederick Russell, "Crusade, Children's" in Dictionary of the Middle Ages vol. 4 (Novi Eboraci, 1984) pp. 14-15