Ecclesia Novorum Innocentium

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
"Ecclesia Novorum Innocentium" suppositicia a Newton Perkins picta, in libro Georgii Z. Gray anno 1870 divulgata

Ecclesia Novorum Innocentium, si res veras Albericus Trium Fontium in Chronico refert,[1] condita est iussu papae Gregorii IX ad memoriam "Novorum Innocentium", scilicet puerorum qui ad Terram Sanctam peregrinationem sive expeditionem sacram faciebant. Duae enim naves in quibus pueri aliqui adscenderant submersae sunt iuxta insulam Sancti Petri, haud longe a loco ubi nunc stat urbs Carloforte. Nihil de naufragio, nihil de ecclesia aedificata dicunt alii fontes.

Anno 1867 Newton Perkins in insulam S. Petri iter fecit seque ecclesiam Novorum Innocentium ruinosam repperisse praetendit; huius aedificii Georgius Z. Gray in libro The Children's Crusade anno 1870 imaginem et descriptionem divulgavit. Quas res falsas esse satis monstravit Normannus Zacour, operis a Kenetho Setton de expeditionibus sacris incepti consociatus.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Opera antiquiora
  • George Zabriskie Gray, The Children's Crusade: an episode of the thirteenth century (Hurd & Houghton, 1870) Editio 1898 apud archive.org
  • Norman P. Zacour, "The Children's Crusade" in Kenneth M. Setton, ed., A History of the Crusades (6 voll. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 1955-1989) (Anglice) Textus vol. 2 pp. 325-342, esp. pp. 336-339


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.