Latinitas nondum censa

Marcellus Schwob

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Marcellus Schwob a Felice Valloton pictus (imago e Le livre des masques Remigii de Gourmont [1898] extracta).

Marcellus Schwob (Marcel Schwob; 1867-1905) fuit scriptor Francicus carminum et mythistoriarum brevium, interpres praecipue litterarum Anglicarum et eruditus linguae privatae Francogallicae (argot).

Natus est in oppido Chaville (eo tempore praefecturae Sequanae et Esiae tributa, aujourd'hui Altis Sequanae) die 25 Augusti 1867, a Georgio Schwob diarii Le Phare de la Loire genitus e Mathilda Cahun bibliothecarii Leonis Cahun sorore. Adolescens Marcellus ipse apud avunculum Lutetiae habitabat et Lycaeum Louis-le-Grand frequentavit ubi cognovit Leonem Daudet et Paulum Claudel. Linguis assidue studuit; scripta R. L. Stevenson valde admiravit. In litteris licenciatus est anno 1888. Eo tempore commentationes composuit de sermone privato latronum et mendicorum et de carminibus Francisci Villon in tali sermone partim scriptis. Hunc sermonem (argot) minime spontaneum adseveravit sed ingenio inventum.

Insequentibus annis mythistorias admodum breves stylo symbolismi conscripsit. Litterarum eius auctoritatem agnovit Georgius Ludovicus Borges; lectores etiam in operibus Gulielmus Faulkner et Andreas Gide afflatum Marcelli Schwob reperiunt.

Anno 1900 in matrimonium duxit Margarita Moreno actricem, scriptricis Colette amicam. Per multos annos aegrotans, valetudine corrumpienti, anno 1901 Samoam navigavit, sicut Stevenson, ut sanationem inveniret. Ab influenza affectus Lutetiae die 26 Februarii 1905 mortuus est, et in coemeterio Montis Parnassi eiusdem urbis sepultus.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Pierre Champion, Marcel Schwob et son temps. Lutetiae: Bernard Grasset, 1927.
  • Sylvain Goudemare, Marcel Schwob ou les vies imaginaires. Lutetiae: Le Cherche Midi, 2000.
  • María José Hernández Guerrero, "La traduction chez Schwob", in Cédille no. 3 (2007)
  • Louis Thomas, Les dernières leçons de Marcel Schwob sur François Villon. Lutetiae, 1906 Textus apud archive.org