Percy Bysshe Shelley

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Percy Bysshe Shelley

Percy Bysshe Shelley (4 Aug 17928 Iulii 1822) fuit poeta Anglicus Motu Romantico, apud nonnullos unus ex optimis poësis lyricae Anglicae scriptoribus. Praesertim notus est versibus sicut Ozymandias, Ode to the West Wind, To a Skylark, et The Masque of Anarchy, omnes inter optimos gratissimosque linguae Anglicae facile numerati. Sua autem magna opera longa phantasticaque sunt, inter quae Prometheus Unbound, Alastor, Adonaïs, The Revolt of Islam, et infectus The Triumph of Life. The Cenci (1819) et Prometheus Solutus (1820) sunt dramata, illud quinque partibus, hoc quattuor. Shelley etiam scripsit mythistorias Gothicas, Zastrozzi (1810), St. Irvyne (1811), et opera brevia The Assassins (1814) et The Coliseum (1817).

Sui mores vitaque saeculo undevigesimo insueti fuerunt atque Shelley cives suos saepe increpabat et suo in idealismo inhaerebat ut factum sit nonnullis ille favit suam ob auctoritatem, multis displicuit ob eius, ut dixerunt, nequitiam. Quae cum ita sint, quibusdam poetis duarum triumve aetatum posterarum heros clarus fuit (inter alios eis Roberto Browning, Alfredo Tennyson, Dante Gabriel Rossetti, Algernon Caroli Swinburne, etenim Georgio Byron, Gulielmo Butler Yeats, et Henrico David Thoreau, necnon poetis qui aliis linguis scripserunt, sicut Jan Kasprowicz, Jibanananda Das, et Subramanya Bharathy).

Carolus Marx, Henricus Stephens Salt, Bertrandus Russell, et Upton Sinclair eum admirati sunt. Shelley etiam notus fuit amicus poetis Keats et Georgio Byron. Sua uxor secunda, Maria Shelley, librum nomine "Frankenstein, vel Prometheus Modernus" scripsit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Percy Bysshe Shelley spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!