Pax Tilsae (1807)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pax Tilsae 7 et 9 Iulii 1807 inter Napoleonem imperatorem Francorum atque Fridericum Gulielmum III regem Borussiae et Alexandrum I imperatorem Russiae constituta est.

Bellum Quartae coalitionis[recensere | fontem recensere]

Quarta Coalitio inter Borussiam, Saxoniam, Russiam, Sueciam atque Regnum Unitum anno 1806 decreta est. Napoleo Borussia et Saxonia Proelio Ienensi 14 Octobris eius anni celeriter victae sunt. Saxonia celeriter Pacem Posnaniae cum Napoleone signavit, coalitionem reliquit et ad Confoederationem Germanicam accessit. Russia et Borussia bellum perrexerunt, quamquam Napoleo omnem fere Borussiam occupavit et 14 Iunii 1807 Proelio Friedlandiensi pervicti sunt. Diebus insequentibus primo Alexander imperator, deinde Fridericus Gulielmus III indutias cum Napoleone adeptus est.

Foedus Napoleonis cum Russia[recensere | fontem recensere]

Ratis in flumine Nemunas 7 Iulii 1807

7 Iulii Napoleo et Alexander imperatores in rati in flumine Nemunas in urbe Tilsae de condicionibus pacis convenerunt:

Foedus Borussicum cum Francia[recensere | fontem recensere]

Napoleo Tilsae cum Friderico Gulielmus rege et regina Ludovica

Die 9 Iulii Napoleo Tilsae pacem cum Friderico Gelielmo Borussiae rege signavit, quae acerrimas condiciones decrevit:

Borussia post pacem Tilsae diminuta
  • Borussiam magnam partem terrae suae relinquere coacta est, i.a. regiones ad occidentem ripam Albis fluminis, quae nunc ad regnum Westfaliae pertinebant. Haec pars, quae ante 1795 ad Poloniam pertinuerat nunc Ducatus Varsoviae facta est.
  • Borussia maxima tributa solvere debuit.
  • Exercitus Borussiae valde diminuta est.
Monumentum Pacis Tilsae nuper positum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pax Tilsae spectant.