Tilsa

E Vicipaedia
Wikidata Tilsa
Res apud Vicidata repertae:
Tilsa: insigne
Tilsa: insigne
Civitas: Russia
Locus: 55°4′51″N 21°53′11″E
Numerus incolarum: 40 486
Zona horaria: UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Tilsit, Советск, Тильзит

Gestio

Procuratio superior: city district of Sowetsk

Geographia

Superficies: 44.4 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Tauragė, Kielia, Bełchatów
Insigne Tilsae vetus, Sovieticum

Tilsa seu Chronopolis[1], usque ab anno 1945 Russice Sovetsk (Советск), ante Germanice Tilsit, est municipium ubi Borussia orientalis aut regio Kaliningradensis septentrionem spectat. Nunc est in territorio exclave Russico cuius caput est Kaliningradum. In ripa laeva Nemeni fluminis (quod interdum et Chronus) sita est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tilsa inter annos 1406 et 1409 castrum ab Ordine Sanctae Mariae Teutonicorum condita est. Anno 1552 ius urbis accepit. Inter Bellum Septem Annorum (1756 - 1763), anno 1807 et brevi tempore anno 1914 a militibus Russicis expugnata, sed vix deleta est. Diebus 7 et 9 Iulii 1807 hic Alexander I´ imperator Russiae, Napoleo I imperator Francorum atque Fridericus Gulielmus III rex Borussiae Pacem Tilsae signaverunt, qua Bellum Quartum Coalitionum finitum est. Bello Orbis Terrarum II die 21 Aprilis 1943 ab aeroplanis Sovieticis graviter deleta est die 20 Ianuarii 1945 expugnata est. Eodem anno Potestampii victores belli decreverunt, ut Tilsa et Borussia Orientalis septentrionalis a Russia administrabatur. Anno 1946 Sovetsk nominata est. Incolae Theodisci expulsi et Russici aliis ex regionibus in urbem translati sunt. Post finem Unionis Sovieticae anno 1991 regio Kaliningradensis nec non Sovetsk, quae antea peregrinis interdicta erat, nunc peregrinis aperiebatur.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 55°4′51″N 21°53′11″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad Tilsam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3