Paulus Čerenkov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Paulus Čerenkov
Павел Черенков
Paulus Čerenkov
Natus 28 Iulii 1904
in vico Novaja Čegla tunc gubernii, nunc regionis Voronegiensis Russiae
Obiit 6 Ianuarii 1990
Moscuae

Paulus Alexii filius Čerenkov (Russice Павел Алексеевич Черенков, tr. Pavel Alekseevič Čerenkov; 28 Iulii 19046 Ianuarii 1990) erat physicus Sovieticus, qui opera sua scientifica ut plurimum ad opticam physicam et physicam nuclearem applicavit.

Alumnus facultatis physico-mathematicae Universitatis Voronegiensis, Čerenkov anno 1934 in laboratorio cum Sergio Vavilov praefecto explorationes luminescentiae liquorum perficiens, radiationem repperit, dein in eius honorem vocatam. Anno 1964 socius correspondens, et anno 1970 academicus Academiae Scientiarum URSS electus est. Annis 1946 et 1951 Praemio Staliniano, anno 1958 Praemio Nobeliano Physicae (cum Elia Frank et Inguaro Tamm), anno 1977 Praemio Publico URSS, et anno 1984 titulo Herois Laboris Socialisticae ornatus est.


Scientia Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!