Parenthesis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Parentheses

Parenthesis (-is, f.) est signum graphicum in scriptione inter litteras aut numeros additum. Saepe particulae sententiarum aut mathematicarum formularum quae ad sensum dividendae sunt a reliquo inter parentheses duas includuntur. Parentheses calamo depinguntur, cum scribatur manu, aut imprimuntur computatore scriptae.

Parentheseon quattuor genera sunt:

  • ( ) Parenthesis circularis, inter litteras, signa aut numeros pariter inserta.
  • [ ] Parenthesis quadra, praecipue in mathematicis formulis, sed etiam in peculiaribus integrationibus scriptionis inserta.
  • { } Parenthesis ungulata vel flexuosa, in mathematicis formulis inserta; rare addita ad comprehendendos ordines verborum verticaliter dispositorum.
  • < > Parenthesis angularis, rare inserta, saepe delectione scribentis.

De parentheseon usibus[recensere | fontem recensere]

Parentheses quadrae descriptionem chemicam comprehendunt

Duo maximi sunt usus parentheseon, cum in textibus litterarum aut in mathematicis scientiis, scilicet algebra, physica et chemia inserantur. Recludunt enim parentheses sectiones scriptionis, sed etiam numeros mathematicaque signa, ad monstrandum quomodo inter sese combinentur. Mathematicum systema statuit parentheses circulares interiores, quadras medias, ungulatas autem extremas esse.

Aequatio ficta in qua usus parentheseon ostenditur:

x²(x-3)(x+1) = {3[4x-2(x+11)³(2-3x)]+9]}-7