Hyperbaton

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hyperbaton (Graece: ὑπερβατόν fere 'transgressibile'[1]) sive transgressio[2] est constructio in qua verba quae naturaliter cohaerent aliis disiunguntur verbis. Huius generis disiunctio facillime in linguis declinatis fieri potest, in quibus sententiae significatio ex verborum constructione non pendet. Linguae liberi verborum ordinis (sicut Latina et Graeca) plerumque conformationi favent, qua plurimum ponderis primo verbo datur. In linguis autem "configurationalibus" (sicut in lingua Anglica) hoc locutionis specimen videtur "fortasse alienissima ordinis verborum Latinorum proprietas" (Devine & Stephens 2006:524).

Species[recensere | fontem recensere]

Verbum hyperbaton "violentum verborum luxum"[3] ad summam describere potest, quamlibet confusionis figuram. Donatus, in De tropis, sic hoc sub capite quinque ponit species: hysteron proteron, anastrophem, parenthesin, tmesin, synchysin, inter quas appositio fortasse addi potest.

Exempla simplicia[recensere | fontem recensere]

Latine[recensere | fontem recensere]

Nomen substantivum (aut adiectivum et substantivum) inter adiectivum et substantivum[recensere | fontem recensere]

Casu genetivo[recensere | fontem recensere]

Hic solitissimus hyperbati usus esse videtur. In primo exemplo, adiectivum communi nomini concilio attributum nomine Belgarum separatur.

  • in communi Belgarum concilio (Gaius Iulius Caesar, B.G. 2.4)
  • summa plebis cupiditate (Caesar, B.G. 8.7)
  • subitas hostium incursiones (Caesar, B.G. 8.11)
  • grande mortalis aevi spatium (Tacitus, Agricola, 3)
  • nullis aliarum nationum conubiis (Tacitus, Germania, 4)[4]
Casu dativo[recensere | fontem recensere]
  • multa bonis viris mala acciderent (Seneca, De Providentia)
Casu ablativo[recensere | fontem recensere]
  • quamvis enim [Plinius Maior] pulcherrimarum clade terrarum . . . occiderit (Plinius, Epistulae, 6.16)

Adiectivum inter adiectivum et nomen[recensere | fontem recensere]

  • vir fere omnium conscius litterarum (Ioannes Saresberiensis, Historia Pontificalis, prologus, sententia prima)

Verbum inter adiectivum et substantivum[recensere | fontem recensere]

Verbum solum[recensere | fontem recensere]
Verbum et adverbium[recensere | fontem recensere]
Verbum et phrasis praepositionalis[recensere | fontem recensere]

Verbum inter nomen et nomen (unum nominativum, unum genetivum)[recensere | fontem recensere]

Phrasis praepositionalis inter adiectivum et substantivum[recensere | fontem recensere]

  • crebri ad eum rumores adferebantur (Caesar, B.G. 2.1): verba ad eum separant adiectivo crebri vocabulum rumores.
  • Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit (Caesar, B.G. 2.1)
  • nactus idoneam ad navigandum tempestatem tertia fere vigilia solvit (Caesar, B.G. 4.23)
  • Hi perpetuas inter se controversias habebant (Caesar, B.G. 5.44)
  • obstructis in speciem portis singulis ordinibus caespitum (Caesar, B.G. 5.51)
  • Suebos omnes in unum locum copias cogere (Caesar, B.G., 6.10)
  • bonae sub regno Cinarae (Horatius, 4.1.3–4)
  • manibus post tergum inligatis (Livius, 5.27)

Aliquot verba inter adiectivum et substantivum[recensere | fontem recensere]

  • ab Hyrcanis Indoque a litore silvis (Lucanus 8.343): verba Indoque a litore separant adiectivo Hyrcanis vocabulum silvis.
  • sescentas eius generis cuius supra demonstravimus naves (Caesar, B.G. 5.2)
  • Nullo ab nostris dato responso (Caesar, B.G. 5.58)
  • Brevis a natura nobis vita data est (Cicero, Philip., 14.12)
  • superbo non humilis mulier triumpho (Horatius, 1.37.32)
  • Non certum ad hos ictus destinavi locum Seneca, De Providentia, sententia prima)
  • seras cum propulit umbras (Ausonius, "Quis color ille")

Graece[recensere | fontem recensere]

  • ὑφ' ἑνὸς τοιαῦτα πέπονθεν ἡ Ἑλλὰς ἀνθρώπου (Demosthenes 18.158): 'Graecia tales res sub uno homine passa est', in quo verbum henos 'uno' in loco usitato post praepositionem hypo 'sub' reperitur, sed retinetur anthropou 'homine' ut verbum uno vehementius dicatur.
  • πρός σε γονάτων (Euripides): '[Precor] pro te genibus': verbum te (Graece se) separat praepositione pro vocabulum genibus.

Russice[recensere | fontem recensere]

  • Твердо сердце бедных пусть слезы презирает (Antiochus Cantemir, 'Satyra 1'): 'Duriter cor pauperum licet lacrimas despiciat': transgressio verbi пусть 'licet' ab initio in mediam sententiam, separatio nominis in casu genetivo бедных 'pauperum' et nominis modificati слезы 'lacrimae'.
  • В восторге только музы томном» (Gabriel Deržavin): 'In admiratione solum musae languidâ'; nomen восторге 'admiratione' ab adiectivo томном 'languidâ' separatur.

Exempla multiplicia[recensere | fontem recensere]

Nomen et verbum inter adiectivum et nomen:

  • qui sine eo divinarum scientiam vendicat scripturarum (Ioannes Saresberiensis, Historia Pontificalis, prologus)

Propria in elegiis dicendi genera[recensere | fontem recensere]

Saepissime hyperbaton frequentissima pentametri elegici proprietas est, ubi inter ultima utriusque dimidii versus vocabula reperiuntur, quae similes sonitus saepe praebent. Romani autem poetae nonnumquam hanc similitudinem aversantur; exempli gratia, "ante oculos veniet || vera puella tuos" (Ovidii Ars Amatoria, 1.62) contra "veniet ante oculos || vera puella tuos"; simile: "aut summam Lybico || de mare carpat aquam" (Ovidii Ibis, 198), contra "aut Lybico summam || de mare carpat aquam." Nihilominus, vocabula Latina ubique sonitu simili hyperbaton implicare possunt, ut his in pentametris[5]:

ambos una fides || auferet, una dies (Propertius, 2.20.18)[6]
vertimus, in saevas || quod dedit ille feras? (Tibullus, 10.6)
ibat et hirsutas || saepe videre feras (Propertius, 1.1.12)
qualibet hirsutas || fronde tegente comas (Ovidius, Ars Amatoria, 1.108)
et labor in magicis || sacra piare focis (Propertius, 1.1.20)
quaeque sedet sacro || Vesta pudica foco (Miltonus, Elegia Quinta, 102)
iam non Ionios || esse, sed Hionios (Catullus)
advenio has miseras, || frater, ad inferias (Catullus, Ad fratrem, 2)
taedia dum miserae || sint tibi luxuriae (Propertius, 1.2.32)
et stupefacta novo || restitit unda sono (Balthasar Castiglione, in Brittain 1962:303)
ne cedam ignoto, || maxima causa, toro (Sulpicia, 4.6)
detonat inculto || barbara verba foro (Miltonus, Elegia Prima ad Carolum Diodatum, 32)
aut luit incestos || aula Creontis avos (Miltonus, Elegia Prima ad Carolum Diodatum, 46)
utque fugit visos || agna novella lupos (Ovidius, Ars Amatoria, 1.118)
ipsa Venus campos || ducet in Elysios (Tibullus, 3.58)
falle diem: mediis || mors venit atra iocis (Iacobus Sannazaro, in Brittain 1962:300)
regia qui flavo || dona sigillat equo (Ioannes Donne, Ad Georgium Herbertum)

Multa vocabula bisyllaba quotidiana sonitu coniuncta in finibus pentametrorum sunt commodissima; exempli gratia,[7] via (nomen conformationis consonantis + vocalis + vocalis, vel CVV), deus (CVVC), aqua (VCVV), modus (CVCVC)[8]:

quaeque nitent Sacra || vilia dona Via (Propertius, 2.24.14)
unus quisque sua || noverit ire via (Propertius, 2.25.38)
stabit et in media || pes tibi saepe via (Ovidius, Remedia Amoris, 216)
nec meminit notas, || ut prius, ire vias (Propertius, 1.1.18)
destitit ire novas || Cynthia nostra vias (Propertius, 1.8.30)
qui nostras inopes || noluit esse vias (Ovidius, Ibis, 24)
quam fleat ob nostras || ulla puella vias (Tibullus, 1.52)
quin fleret nostras || respiceretque vias (Tibullus, 3.14)
tellus in longas || est patefacta vias (Tibullus 3.36)
lucere et puras || fulminis esse vias (Tibullus, 9.36)
dixerat invicto || quae mala verba deo (Ovidius, Ibis, 500)
non dicta in sanctos || inpia verba deos (Tibullus, 3.52)
quam totiens sanctos || non habuisse deos (Propertius, 2.28.6)
cum tamen adversos || cogor habere deos (Propertius, 1.1.8)
vota, minus magnos || commoveantve deos (Ovidius, Ibis, 94)
non exspectata || cum venit imber aqua (Ovidius, Nux, 120)
ah pereant Baiae, || crimen amoris, aquae (Propertius, 1.11.30)
inperiuratae || laberis amnis aquae (Ovidius, Ibis, 78)
et iacto canas || pulvere fecit aquas (Ovidius, Ibis, 390)
dum Tiberis liquidas || Tuscus habebit aquas (Ovidius, Ibis, 138)
in cava Lethaeas || dolia portat aquas (Tibullus, 3.80)
in vespertinas || praecipitaris aquas (Miltonus, Elegia Quinta, 80)
ex imo in summas || cum penetrasset aquas (Henricus Vaughan, Accipe praerapido, 2)
Appias expressis || aera pulsat aquis (Ovidius, Ars Amatoria, 1.82)
plurima collectis || multiplicantur aquis (Ovidius, Remedia Amoris, 98)
nec tu, quae mediis || aemula surgis aquis (Iacobus Sannazaro, in Brittain 1962:300)
pax erit: hoc uso || solvitur ira modo (Ovidius, Ars Amatoria, 2.460)
hoc ego devoveo || teque tuosque modo (Ovidius, Ibis, 56)
et secet ad Phrygios || vilia membra modos (Tibullus, 4.70)
paucaque in alternos || verba coacta modos (Miltonus, Elegia Prima ad Carolum Diodatum, 92)

Adiectiva personalia[recensere | fontem recensere]

Frequentissima in finibus versuum vocabula sunt adiectiva personas primam, secundam, tertiam indicantia, plerumque numeri singularis, quae saepe sonitui ultimorum vocabulorum primi dimidii similia sunt, sicut:

Adiectiva personae primae: meus, mea, meum[9][recensere | fontem recensere]

aut sine te vitae || cura sit ulla meae (Propertius, 1.11.22)
devoveant umbras || proxima quaeque meas (Ovidius, Nux, 54)
o quotiens votis || illa vocanda meis (Propertius, 1.10.4)
nec levis in verbis || est medicina meis (Propertius, 1.10.18)
non sunt iudiciis || omnia danda meis (Ovidius, Remedia Amoris, 426)
spe brevius monitis || expediere meis (Ovidius, Remedia Amoris, 804)
quisquis ades sacris, || ore favete, meis (Ovidius, Ibis, 98)
da iugulum cultris, || hostia dira, meis (Ovidius, Ibis, 106)
te dicor votis || eripuisse meis (Tibullus, 5.10)
non sinit exilio || delituisse meo (Ovidius, Ibis, 12)
ingeris, ut libris || sit data palma meis (Angelus Politianus, Ad Laurentiam Medices)
nec tantum in libris || nomen habere meis (Ioannes Secundus, in Brittain 1962:309)

Adiectiva personae secundae: tuus, tua, tuum[recensere | fontem recensere]

et nihil iratae || posse negare tuae (Propertius, 1.9.22)
an nova tristitiae || causa puella tuae? (Propertius, 1.18.10)
causa sit exitii || dextera laesa tui (Ovidius, Ibis, 526)
sic precor auxiliis || impediare tuis (Ovidius, Ibis, 626)
macte esto taedis, || O Hymenaee, tuis (Martialis, in Brittain 1962:55)
et madeant lacrimis || nigra feretra tuis (Miltonus, Elegia Secunda, 22)
haec loca voto || fertiliora tuo (Ovidius, Ars Amatoria, 1.90)
quaelibet officio || causa sit apta tuo (Ovidius, Ars Amatoria, 1.152)
et geret in regno || regna superba tuo (Tibullus, 9.80)
et celer a Phoebo || nuntius ire tuo (Miltonus, Elegia Secunda, 12)
exoptans animo || prospera cuncta tuo (Rabanus Maurus, Ad Grimaldum)
nec placuisse animo || carmina nostra tuo (Angelus Politianus, Ad Laurentium Medices in Brittain 1962:289)
cum timuit thyrsos || India victa tuos (Ovidius, Ars Amatoria, 1.190)
et memor esto aevum || sic properare tuum (Ausonius, "Ver erat et blando")

Adiectiva personae tertiae: suus, sua, suum[10][recensere | fontem recensere]

incipiet dominae || quemque pudere suae (Ovidius, Remedia Amoris, 710)
mirata est oleas || saepe Minerva suas (Ovidius, Nux, 12)
destituent silvas || utraque poma suas (Ovidius, Nux, 30)
sed certe pennas || perdidit ille suas (Propertius, 2.12.14)
spectetur meritis || quaeque puella suis (Ovidius, Ars Amatoria, 3.10
et vox et numeris || brachia mota suis (Ovidius, Remedia Amoris, 754))
iam meditans foliis || se numerare suis (Ausonius, "Ver erat et blando")
pocula privigno || non nocitura suo (Propertius, 2.1.52)
optarunt tergo || sustinuisse suo (Ovidius, Ars Amatoria, 1.294)
duxerunt collo || qui iuga nostra suo (Ovidius, Ars Amatoria, 3.810)
gaudeat, et vento || naviget ille suo (Ovidius, Remedia Amoris, 14)

Conformationes locutionum in elegiis[recensere | fontem recensere]

Aliquae locutionum conformationes auctori videntur propriae. Apud Propertium, poetam saepenumero amorem Cynthiae deflentem, abundant lacrimae[11]:

illa fuit lacrimis || ultima cura meis (Propertius, 1.3.46)
adferat et lacrimis || omnia nota meis! (Propertius, 1.6.24)
cara tamen lacrimis || ossa futura meis (Propertius, 1.19.18)
haec erit e lacrimis || facta litura meis (Propertius, 4.3.4)
ignoscat: lacrimis || spargitur ara meis (Propertius, 4.4.46)
incipe tu lacrimis || aequus adesse novis (Propertius, 4.1.120)
surget et invitis || spiritus in lacrimis (Propertius 1.16.32)

Ubique in poematibus amatoriis et etiam quotidianis, poetae faciem amasiae laudant, fortasse saepissime comas, genas, oculos, os:

seu dederat sanctae || spicea serta comae (Tibullus, 10.22)
et manibus canas || fingere velle comas (Tibullus, 2.94)
quam cito formosas || populus alta comas (Tibullus, 4.30)
nec sparsit caesas || per tua membra comas (Consolatio ad Liviam, 98)
plus ornant proprias || te redeunte comas (Venantius Fortunatus, "O regina potens")
et fleat effusis || ante sepulcra comis (Tibullus, 3.8)
devovet et flavis || nostra puella comis (Tibullus, 5.44)
gaudet laudatis || ire suberbia comis (Propertius 2.1.8)
virgineus teneras || stat pudor ante genas (Tibullus, 4.14)
Palladis aut oculos || ausa negare bonos (Propertius, 2.28.12)

Hyperbaton quaelibet talium vocabulorum cum adiectivo personali aliquando coniungit; exempli gratia cum oculis:

tunc mihi non oculis || sit timuisse meis (Tibullus, 6.24)
quaerenda est oculis || apta puella tuis (Ovidius, Ars Amatoria, 1.44)
contingent oculis || crura videnda tuis (Ovidius, Ars Amatoria, 1.156)
possim ego, quin oculos || adpetat illa meos (Tibullus, 6.70)
formarent oculos || comprimerentque meos ([Consolatio ad Liviam, 160)
nec fugiunt oculos || Tartara caeca meos (Miltonus, Elegia Quinta, 20)
iussit, et ante oculos || constitit ipsa meos (Ovidius, Ars Amatoria, 3.44)
et pone ante oculos || omnia damna tuos (Ovidius, Remedia Amoris, 300)
ut flerent, oculos || erudiere suos (Ovidius, Remedia Amoris, 690)

Fortis praeterea nullarum ullarumque rerum notio poetis accommodata est locutio:

illa pedem nullo || ponere posse sono (Tibullus, 2,20)
et quaeriter nullos || esse relicta deos (Propertius, 1.6.8)
laeserunt nullos || proelia nostra deos (Propertius, 2.15.48)
suscipiam in nullos || irrita vota deos (Consolatio ad Liviam, 194)
ille tuus nullas || sentit adulter opes (Ovidius, Ars Amatoria, 1.304)
tum mihi non ullo || mors sit amara loco (Propertius, 1.19.20)

In hexametris[recensere | fontem recensere]

Etiam in hexametris, sonitus similes ultimi ante caesuram diaeresinque vocabuli et ultimi versus vocabuli, ambobus vocabulis hyperbato coniunctis, aliquando reperitur; exempli gratia:

edita doctriná | sapientium templa serená (Lucretius, De Rerum Natura, 2.8)
aurea, perpetuá | semper dignissima vitá (Lucretius, De Rerum Natura, 3.13)
quae manus obscenas | depinxit prima tabellas (Propertius, 2.6.27)
quattuor eximios | praestanti corpore tauros (Vergilius,[12] Georgica, 4.530)
et premere et laxas | sciret dare iussus habenas (Vergilius, Aeneis, 1.63)
Ipsa bipenne suos | caedit violenta lacertos (Tibullus, 6.47)
et non sollicitos | missura papavera somnos (Petronius Arbiter, "Parvula securo")
His addit teneras | nardi pubentis aristas (Lactantius: in Brittain 1962:63)
spernentes varias | rerum spectacula formas (Paulinus Nolanus, "Non inopes")
inter odoriferas | tamen has quas misimus herbas (Venantius Fortunatus, Ad Radigundem)
Cum splendor lunae | fulgescat ab aethere purae (Walafridus Strabo, ad amicum)
ut tua deque meis | agnoscas fata figuris (Alcuinus, Epitaphium, 3)
qualia nubiferae | scopulosa per avia Cyrrae (Petrarca, Ad Ioannem Boccaccium, in Brittain 1962:282)
qualiter ille, feris | caput inviolabile Parcis (Miltonus, In Proditionem Bombardicam, 7)
Nasone infamem pulso || et Cicerone necato (Abraham Cowley, Augustum sanasse, 3)

Nota etiam sonitus iterationem in hexametro et sequenti pentametro: "neve aliquis verbis | odiosas offerat auris, / quam potes ambiguis || callidus abde notis" (Ovidii Ars Amatoria, 1.489–490; sed verbis et auris non hyperbatone coniunguntur). Simillime iteratio in duobus hexametris: "det tibi nunc tutas | crispantis gurgitis undas. / ipse tuae liquidis | rector sit navis in undis" (Colman Scottigena, Ad Colmanum).

In versibus saturnianis[recensere | fontem recensere]

Virum mihi, Camena, insece versutum (Livius Andronicus, Odissia, initium)
Novem Iovis concordes filiae sorores (Gnaeus Naevius, Carmen Belli Poenici, initium)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vocabulum de adiectivo verbali ὑπερβατός 'quod transgredi licet' derivatum ex ὑπέρ 'super, trans' + βα- (stirps verbi βαίνειν 'ire, gradi') + -τός (suffixum adiectivum facultatem significans, sicut Latinum -bilis) compositum.
  2. Quintilianus, Institutiones oratoriae 8.6.62 "Hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam frequenter ratio compositionis et decor poscit, non inmerito inter virtutes habemus." Aliis quoque nominibus usi hyperbaton Latine reddiderunt grammatici Latini: transcensio (Donatus, Grammatica, 4.401.4); transiectio (Rufinus, Grammatica, 6.568.19) aut traiectio; transitio (Priscianus, Grammatica, 3.234.19).
  3. "A violent displacement of words" (Gildersleeve 1895, #696). Exemplum Professoris Gildersleeve est "Lydia dic per omnes te deos oro" (Horatius, 1.8.1). Vide etiam locutionem Terentii: "Per ego te deos oro" (And., 834).
  4. Hic revera hyperbaton duplex legimus, quia adlata verba sunt ipsa phrasis quae substantivo populos adiectivum infectos separat, nam omnis locutio est "populos nullis aliarum nationum conubiis infectos."
  5. Permulta alia in elegiis Latinis exempla inveniri possunt.
  6. Opportune in lingua Anglica, genus sonitus rhyme appellatum hic sonitum Latinum memoria repetit: "A single love, a single day, || shall bear us both away."
  7. Hae voces sunt nomina substantiva; vocabula autem duarum syllabarum frequenter sunt erit, fuit, habet, et similia verba: "hoc melior facti vulneris ultor ero" (Ovidii Ars Amatoria, 1.24), "haec mihi si dederis commoda, miles ero" (Ovidii Ars Amatroia, 1.130); "iam tibi de timidis iste protervus erit" (Propertius, 2.24.30), "inque meo nullum carmine crimen erit" (Ovidii Ars Amatoria, 1.34), "audiat hoc ficus, stipes inanis erit" (Ovidii Nux, 32); "pressit, et in cunis iam Iove dignus erat" (Ovidii Ars Amatoria, 1.188); "et caelum noctu bis sine rege fuit" (Propertius, 2.22.26).
  8. Ecce hyperbaton verborum longius separatorum: "per medias radiant || turba videnda vias" (Miltonus, Elegia Prima ad Carolum Diodatum, 80).
  9. Item vice versa: "cogor et ipse meis || auribus esse gravis" (Propertius, 1.12.14).
  10. Item vice versa: "quae mentita suas || vertit inepta comas" (Propertius, 2.18.28) et "ut commissa suae || verba ferat dominae" (Propertius, 2.23.4).
  11. Versu autem "et tu me lacrimas || fundere, amice, vetas" (Propertius, 2.8.2), vocabula lacrimas et vetas sonitu coniuncta sunt, sed non hyperbato. Simile hiemis et maris in pentametro "tempora sub hiemis || quam solet unda maris" (Venantius Fortunatus, 3.26.10). Simile properas et terras in hexametro "Dum subito properas | dulces invisere terras" (Colman Scottigena ad Colman, exordium; MS. Royal 15 B xix, fol. 69).
  12. Hic exemplaris usus videtur apud Vergilium rarus; iam rarius apud Lucretium, ubi, exempli gratia, in versu "tuto res teneras | effert in luminis oras" (De Rerum Naturae, 1.179), vox teneras cum res usitate legitur, non cum oras (Lucretius 1992:16).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brittain, Frederick. 1962. The Penguin Book of Latin Verse. Baltimorae: Penguin Books.
  • Butler, Shane. 2006. Angelo Poliziano: Letters: Volume 1: Books I–IV. The I Tatti Renaissance Library, 21. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-02196-7.
  • Devine, Andrew M., et Laurence D. Stephens. 2006. Latin Word Order: Structured Meaning and Information. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Lucretius. 1992. De Rerum Natura. Edidit W. H. D. Rouse; retractat Martin Ferguson Smith. Cantabrigiae: Harvard University Press. ISBN 0-674-99200-8.
  • Smyth, Herbertus Weir. 1920. Greek Grammar. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-36250-0.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]