Latinitas nondum censa

Oryza cum lacte

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Oryza cum lacte

Oryza cum lacte sive puls oryzae est cibus qui ex oryza lente in aqua et lacte cocta constat, cui saepe additur saccharon, cinnamomum, aut limon. Est proprie secunda mensa.

Oryza cum lacte est cibus clarus in regionibus permultis, fortasse in Asia aut Irania ortus. Ita sunt modi multi orzyam coquendi.

De nominibus[recensere | fontem recensere]

In civitatibus et regionibus Mediterraneis nomen est saepe oryza cum lacte (Catalane arròs amb llet; Francogallice riz au lait; Graece Ρυζόγαλο; Hispanice arroz con leche; Vasconice arroz-esnea), versio nominis quae etiam in linguis Europaeis etiam adest (Theodisce Milchreis). Hic cibus etiam oryza dulcis (Lusitanice arroz-doce), erneum oryzae (Anglice rice pudding), et saepe puls oryzae (Danice Risengrød; Suecice risgrynsgröt; Finnice riisipuuro; Estonice riisi-puder) vocatur.