Ornithoptera

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ornithoptera
Singulus mas et singulafemina ex generibus Trogonoptera, Troide, et Ornithoptera. Species, a culmine et a laeva: Trogonoptera brookiana (♂), Trogonoptera brookiana (♀), Troides dohertyi (♂), Troides dohertyi (♀), Ornithoptera aesacus (♂), Ornithoptera goliath (♀).
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Papilionidae
Subfamilia: Papilioninae
Tribus: Troidini
Genus: Trogonoptera
Troides
Ornithoptera

Genera et Species

3 Genera, 36 Species

Ornithopterae sunt papiliones familiae Papilionidarum qui in subcontinente Indico, Asia Orientali continentali et archipelagici sunt, et Australasia endemici, usitate ad terna genera pertinentes habiti: Ornithopteram, Trogonopteram, et Troidem. Nonnulli auctoritates alia genera addunt. Numerus specierum disputatur, sed plurimi auctoritates recentiores inter 30 et 40 agnoscunt. Ornithoperae ex magnitudine eximia, alis angularibus, et volatu avium simili appellatur.

Inter hos papiliones sunt nonnulla ex maximis in orbe terrarum papilionibus repertis: maximus, Ornithoptera alexandrae ; secundus, Ornithopera goliath ; et maximus in Australia endemicus, Ornithoptera euphorion. Alia species bene nota est Trogonoptera brookiana, praecipue pulchra species, ex Iacobo Brooke Equite, primo Rajah Albo Saravaciae saeculo undevicensimo, appellata.

Ob magnitudinem et colores claros, eae sunt conlectoribus papilionum gratissimae, sed omnibus ornithopteris a CITES[1] nunc descriptis, mercatus internationale circumscribitur, et mercatus Ornithopterae alexandrae omnino prohibitur.

Troides darsius, vulgo ornithoptera Taprobanes appellatur, est papilio civitatis Taprobanes.

Par Ornithopterarum euphorion (femina supra, mare infra) coniunguntur.

Ornithopera richmondia ex planta Aristolochia praevenosa dependet, quibus larvae vescuntur; simillissima autem Aristolochia elegans, in multis hortis Australianis reperta, larvas interficit.

Taxinomia et systematica[recensere | fontem recensere]

Genus: Trogonoptera[recensere | fontem recensere]

Genus: Troides[recensere | fontem recensere]

Troides helena (laeva) et Trogonoptera brookiana mas (dextra) in conservatorio papilionum in Kuala Lumpur; quisque papilio usitatem ex eorum genere speciem exprimit.
subgenus: Ripponia
subgenus: Troides

Genus: Ornithoptera[recensere | fontem recensere]

Mares O. p. poseidon viridis (infra) et O. p. urvillianus caerulei (supra) distinctas huius speciei variationes monstrant.[2]
subgenus: Aetheoptera
subgenus: Ornithoptera
subgenus: Schoenbergia
subgenus: Straatmana
subgenus unassigned:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CITES (2011). Appendices I, II and III. Version 27 April 2011.
  2. T. Nagypal (2000-2008), Ornithoptera priamus. Version July 29, 2010.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • American Museum of Natural History. BioBulletin: Birdwing butterflies Retrieved June 28, 2005 from
  • Campbell, A. L., R. R. Naik, L. Sowards, et M. O. Stone 2002 Biological infrared imaging and sensing. Micron 33, 211–225.
  • Monteith, G. 2000. Queensland Museum: Birdwing butterflies. Retrieved June 28, 2005.
  • Reed, R. D., et F. A. H. Sperling. 2001. Tree of Life: Papilionidae Retrieved June 28, 2005
  • Savela, M. 2005. Troides.
  • Vukusic, P., J. R. Sambles, et H. Ghiradella. 2000. Optical classification of microstructure in butterfly wing-scales. Photonics Science News, 6, 66–66.
  • Nagypal, Tony, The World of Birdwing Butterflies.
  • Haugum, J., et A. M. Low. 1982. A Monograph of the Birdwing Butterflies. The systematics of Ornithoptera, Troides and related genera. Vol. 2, Part 1. Trogonoptera and Ripponia. Klampenborg, Denmark : Scandinavian Science Press pp. 9–104
  • Haugum, J., et A. M. Low. 1983 [1978–1983] A Monograph of the Birdwing Butterflies. The systematics of Ornithoptera, Troides and related genera. Vols 1 & 2. Klampenborg : Scandinavian Science Press 356 pp.
  • Haugum, J., et A. M. Low. 1984. A Monograph of the Birdwing Butterflies. The systematics of Ornithoptera, Troides and related genera. Vol. 2, Part 2. Troides; amphrysus and haliphron groups. Klampenborg, Denmark : Scandinavian Science Press pp. 105–204
  • Haugum, J., et A. M. Low. 1985. A Monograph of the Birdwing Butterflies. The systematics of Ornithoptera, Troides and related genera. Vol. 2, Part 3. Troides; helena and aeacus groups. Klampenborg, Denmark : Scandinavian Science Press pp. [1-8], 241–356

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide Ornithopteram apud Vicispecies.
Wikispecies-logo.svg Vide Trogonopteram apud Vicispecies.
Wikispecies-logo.svg Vide Troidem apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ornithopteram spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Troidem spectant.


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!