Trogonoptera brookiana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Trogonoptera brookiana
Mas
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Papilionidae
Genus: Trogonoptera
Species: T. brookiana
Binomen
Trogonoptera brookiana
Wallace, 1855
Synonyma
  • Troides brookiana

Trogonoptera brookiana (Anglice Rajah Brooke's birdwing) est papilio proprie niger et flavovirens? (electric green, "viridis electricus"), vulgo ornithoptera appellatus et in silvis pluvialibus Paeninsulae Thai-Malay?, Bornei, Natunarum, et parvarum insularum ad occidentem Sumatrae (Banyak, Simeulue?, Batu, Mentawai) endemica.

Mas supra, femina infra

Species ex Iacobo Brooke, Raja Saravacensi appellato, ab Alfredo Russel Wallace naturalista Britannico anno 1855 appellatus est.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Alae marium sunt nigrae, sed cuique alae anteriori sunt septem notae dentiformes et flavovirentes; alae posteriores, minores, etiam sunt nigrae, cum notis viridibus. Caput est sanguineum, corpus nigrum, notis rubris praeditum. Alae feminarum sunt fusciores, cum praestantibus notis albis in apicibus alarum anteriorum et in fundamento alarum posteriorum. Ambo sexus propinquae Troidis trojanae similes sunt, sed alae posteriores marium Troidis brookiana sunt viridiores.

Planta qua larvae vescuntur est Aristolochia foveolata. Adulti sucos fructuum et nectar florum sorbillant.

Troides brookiana est species protecta, in appendice II organizationis CITES perscripta—quod significat commercium internationale inhiberi.

Troides brookiana est nationalis Malaesiae papilio.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!