Nicolaus Iosephus de Jacquin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Iosephus de Jacquin, a Füger pictus

Nicolaus Iosephus de Jacquin (vulgo Nikolaus Joseph von Jacquin), natus Lugduni Batavorum 16 Februarii 1727, mortuus Vindobonae 26 Octobris 1817, fuit medicus, chemicus, botanicus Hollandensis.

Post studia medica apud Universitatem Lugdunensem Batavorum, se transtulit antea in Lutetiam dein Vindobonam.

Inter 1755 et 1759 missus est a Francisco I in Indiam Occidentalem et in Americam Centralem, ad inveniendum plantas pro collectionibus castri Schönbrunn.

In anno 1762 factus est Professor Mineralogiae in Schemnitz (hodie Banská Štiavnica Slovaciae).

In 1768 fit Professor Botanicae Chemiaeque apud Universitatem Vindobonensem, atque Rector Horti botanici Vindobonensis. Morte ei succedit filius, Iosephus Franciscus de Jacquin.

Eius memoriae dedicata sunt genera Jacquinia (Theophrastacearum) et Jacquiniella (Orchidacearum).

Opera[recensere | fontem recensere]

Tabula botanica e Plantarum Rariorum Horti Caesarei Schoenbrunnensis (1797-1798)



Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Iosephum de Jacquin spectant.