Nicolaus Fёdorov
E Vicipaedia
| Nicolaus Fёdorov | |
|---|---|
| Николай Фёдоров | |
| Natus | 9 Iunii 1829 in vico Ključi gubernii Tamboviensis Imperii Russici |
| Obiit | 28 Decembris 1903 Moscuae |
Nicolaus Theodori filius Fёdorov (Russice Николай Фёдорович Фёдоров, Nikolaj Fёdorovič Fёdorov; 9 Iunii 1829–28 Decembris 1903) fuit philosophus Russicus Christianus Orthodoxus.
Nicolaus Fёdorov, filius illegitimus ducis Pauli Ioannis filii Gagarin, Tamboviae in gymnasio et Odessae in facultate iuridica Lycaei Richelieu educatus, initio in variis urbibus Russiae Europaeae ut magister historiae geographiaeque, et dein Moscuae ut bibliothecarius favebat operi. Vitam asceticam traxit.
Fuit unis e conditoribus philosophiae cosmismi Russici. Putabat homines mortuos auxilio scientiae revivandos, et planetas alias ad usum inhabitandi illorum tradendas esse. Opinione eius, radix immortalitatis humanae futurae Trinitas est.
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |