Calydon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vestigia templi Calydonii.

Calydon erat civitas Graeca antiqua in Aetolia sita, ad ripam Eueni fluminis.

Maxima fama fuit in mythologicis et heroicis temporibus, pulchritudinem et vineta eius iam Homerus laudaverat. Ibi regnabat rex Oeneus, illuc ex omni Graecia convenere maximi heroes, ut, Meleagro duce, fines apro Calydonio liberarent. Ibi Hercules Acheloum luctando vicit ac praemium victoriae Deianiram uxorem duxit. Patria quoque fuit Diomedis, unius e fortissimis Achivis in Bello Troiano.

Historicis vero temporibus templo Dianae, Laphriae dictae, praecipue nota, una e principibus foederatis civitatibus Aetoliae fuit. Mox tamen vergere coepit donec Augustus omnes incolas in novam urbem, Nicopolim, transtulit, quam condiderat ut monumentum fieret victoriae suae Actiacae. Hodie vestigia templi et moenium in situ manent.

Actio fabulae Plautinae Poenuli Calydone agitur.

Fontes. [recensere]