Narcissus poeticus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Narcissus (discretiva)

Narcissus poeticus
Narcissus poeticus
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
Ordo: Asparagales
Familia: Amaryllidaceae
Genus: Narcissus
Species: N. poeticus
Binomen
Narcissus poeticus
L.

Narcissus poeticus (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum) est species plantarum florentium et familiae Amaryllidacearum et generitypus generis Narcissi; in sectione "Narcissi" eius generis conlocanda est. Haec species iuxta oras maritimas Mediterraneas crescit. Hodie per omnem orbem terrarum in hortis ob flores colitur, in Nederlandia et Francia etiam ob aroma in unguentis usitatum. Flores sunt candidi, paracorollá speciosá aureá. Antiquis Latine et Graece nomine narcissus νάρκισσος haec species cognita erat : nam celeberrimam fabulam mythologicam de origine eius floris excogitaverunt, unde cognomen Poeticus duxit.

Narcissus poeticus in Slovenia floret

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Narcissum poeticum spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Narcissus poeticus apud Vicispecies.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]