Muammar al-Gaddafi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Muammar al-Gaddafi die 30 Novembris 2006.

Muammar Abu Minyar al-Gaddafi aut Mu'ammar Abu Minyar al-Qaddhafi (Arabice: معمر القذافي Muʿammar al-Qaddhāfī natus in Sirt Libyae die 19 Iunii 1942;[1]  nuntiatur die 20 Octobris 2011 eodem die interfectus esse) fuit caput civitatis Libyae (ab anno 1969 usque ad annum 1979 etiam rei publicae praeses).

Motus anni 2011[recensere | fontem recensere]

Mense Februario anni 2011, motus populi contra Gaddafi, civitatem tum regentem, in Libyá orientali coepit. Ad usque diem 26 Februarii, homines seditiosi complura oppida expugnaverunt. Die 17 Martii, exercitus Libycus ad oppidum Bengasi appropinquaverat, antequam Francia, Britannia, et Civitates Foederatae die 19 Martii anni 2011 irruptionem aëriam fecerunt.

Hinc terrorismum Alcaedae, hinc terrorismum NATO, qui Alcaedae usui est, digladiamur, inquit Gaddafi.[2]

Die 27 Iunii 2011, Iudicium Internationale Criminale mandatum comprehensionis contra Gaddafi publicavit propter suspicionem caedorum multarum aliorumque criminum. Die 22 Augusti milites insurgentium Hesperides expugnaverunt. Ab eo die Gaddafi se occultat. Die 20 Octobris 2011 interfectus esse nuntiatur.

Familia[recensere | fontem recensere]

Ex numero suorum liberorum, As-Saadi al-Gaddafi est pedilusor et pellicularum factor.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide Spiegel Online: Historia familiae Gaddafi die 15 Februarii 2008.
  2. Gaddafi vergleicht Allianz mit den Nazis, Stern.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Muammar al-Gaddafi spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!