Motus Libycus anni 2011

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum pristinum Libyae signum insurgentium fuit.

Motus Libycus anni 2011 die 15 Februarii 2011 rite coepisse habetur, postquam cives civitatum finitimarum Tunesia e Aegypti duces eorum Zine El Abidine Ben Ali et Mahometum Husni Mubarak praecipitaverunt, qui dictatores incolis imperarent. Multi Libyani contra ducem Muammar al-Gaddafi rebellabant, qui ab anno 1969 dictator eorum civitatis erat.

Causae[recensere | fontem recensere]

Libya ab anno 1969 a Muammar al-Gaddafi dictatore, familia atque tribu eius regnabatur. Aliae tribus, inter quas Senussi, quae ante 1969 regnaverant, oppressae sunt. Libertates civium iam diu sublatae, inimici dictaturae in carcerem coniecti atque etiam necati sunt. Gaddafi magnas divitias e petroleo exportato collegebat, sed cives plurimi magna inopia vivebant. Motus itaque praesertim in parte oriente civitatis—patria Senussi—adiuvatur.[1]

Res Gestae[recensere | fontem recensere]

Pugnae inter insurgentes et milites Gaddafi[recensere | fontem recensere]

Mense Februario[recensere | fontem recensere]

Manifestatio Vasingtoniae cum vexillo pristino Libyae.
  • 20 Februarii - Hesperides ab incolis liberata est, aliis in urbibus proelia acria facta sunt. Multi incolarum necati sunt. Saif al-Islam al-Gaddafi, filius dictatoris televisione orationem habens insurgentibus mortem minabatur, sed etiam emendationes pollicebatur. Rumor erat Gaddafi Venetiolam fugisse.
  • 21 Februarii - Duo aeroplana militaria Libyae in insulam Malta descenserunt, quorum rectores iussu Gaddafi incolas rebellantes bombis aggressi essent. Interea pars ad orientem vergens Libyae ab incolis liberata esse videbatur.
  • 22 Februarii - Gaddafi in oratione televisionaria dixit se non fugisse, sed "ad ultimum militem" pugnaturum esse. Gaddafi perturbatus et ira maxima commotus videbatur. Foedus Arabicum legatos Libyae ad tempus a comitiis suis exclusit.
  • 23 Februarii - Cum insurgentes et alia oppida liberarent,[2] nationes Europae, praecipue Italia verebantur, ne milia fugitivorum ex Africa in Europam venirent.[3]
  • 24 Februarii - Cum aliae urbes Libyae ab inimicis Gaddafi expugnatae essent, dictator regionem Tripolitanam munivit et milites mercenarios plures conscripsit. Hi oppidum Az-Zawiya in parte occidentali Libyae agressi sunt. Plus quam centum homines necati sunt, antquam mercenarii se receperunt. Plures legati Libyae et milites ad insurgentes transierunt. Iterum Gaddafi orationem—hoc die autem radiophonicam—habuit, qua Alcaedam incusavit, quod iuventutem Libycam corrumpisset. Potus iuvenum, qui rebellarent, esse venenatus.[4]
Urbes Libya, in quibus manifestationes et motus sunt die 25 Februarii 2011 (tabula Anglice signata).
  • 25 Februarii - Plures urbes ab insurgentibus captae sunt, complures legati Libyae ad populum defecerunt vel a magistratu se receperunt. Interea, Muammar Gaddafi urbem capitalem Tripolim militibus munivit et in Foro Virido orationem habuit, qua incolas monuit, ut contra insurgentes parati essent: "Saltate", inquit, "cantate atque parati estis! Medium inter populum sum, pugnabimus."[5] Interea multi homines, qui in Tripoli contra ducem demonstrabant, a militibus necati sunt.[6]
  • 26 Februarii - Nationes, quorum cives in Libya laborabant, eos e periculo servare conati sunt, ut Sinae, quae traiecta conduxerunt, ut homines e Libya in Cretam ferrent et India, quae aeroplana in Tripolim miserunt.[7] Interim in aeropotu Tripolis magni tumulti erant eorum, qui frustra civitatem relinquere conabantur[8] Concilium Salutis Consociatio Nationum Novo Eboraci omnibus suffragiis sanctiones contra duces Libyiae decrevit: inter alia venditionem armorum prohibuit et ducibus, qui crimina atrocia commisissent, iudicium internationalem minabatur. Etiam legatus Libyae ad Nationes Consociatas antea se a Gadaffi abdixerat et sanctiones in eum postulaverat.[9]
  • 27 Februarii - Mustapha Abdel-Jalil, pristinus administer iustitiae Libyae, in urbe Hesperidibus praeses consilii ministrorum provisorii nominatus est.[10] Postea hoc gremium autem Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae nominatum est. Etiam praeses Civitatum Foederatarum Americae Baracus Obama primum postulavit, ut Gadaffi magistratu se abdicaret.[11] Vesperi Gaddafi non plus quam caput Tripolim et urbem Syrtem, patriam suam sub dicione sua habere videbatur.[12]
  • 28 Februarii - Urbs Az-Zawiyah (50 kilometra a Tripoli venientibus) ab insurgentibus expugnata est, sed sectatores Gaddafi, qui caput Libyae adhuc regebant, impetus in eos praeparaverunt.[13] Interim Etiam Unio Europaea sanctiones contra familiam dictatoris decrevit, quarum pecunia in Europa deposita occupata sunt et quae in Europam iter facere vetita est, atque arma Libyae vendenda vetuit.[14] Baracus Obama, Praeses Civitatum Foederatarum, se Gaddafi in exilio accepturum dixit.[15]

Mense Martio[recensere | fontem recensere]

  • 1 Martii - Libya propter abusum iurum humanorum e consilio iurum humanorum Consociationis Nationum exclusa est.[16] Naves aëroplanigerae Civitates Foederatae ad litora Libyae navigabant, ut, si ita decretum esset, aeroplana Libyae prohiberent, ne insurgentes aggrederentur.[17] Cum Gaddafi adhuc Tripolim muniret, insurgentes eum aggredi dubitaverunt neque auxilium alienorum civitatem accipere voluerunt.[18]
  • 2 Martii - Nuntiis de pugnis acerrimis inter insurgentes et sectatores Gaddafi allatis dictator Libyae iterum Tripolis orationem televisoriam habuit. Iterum Alcaedam et regna aliena incusavit et praedicabat omnes Libycos eum amare. Pecunia ab Europaeis et Americanis occupata ad populum Libyae pertinere. Se autem permodeste vivere neque plus quam 465 Denarios per mensem accipere. Populum Libyae amore eius adductum duci palatia per omnem civitatem donavisse. Iterum dixit se ad ultimum virum vel feminam pugnaturum.[19] Vesperi nuntiatum est milites Gaddafi urbem Bregam frustra petivisse atque ab insurgentibus pulsos esse.[20] Hagae Iudicium Internationale Criminale actionem humanitatis laesae causa contra Libyam coepit.[21]
  • 3 Martii - Plus quam 180 000 hominum trans fines Libyae adhuc in Tunesiam et Aegyptum fugerunt, ut Societas Nationum nuntiavit. Hugo Chávez, praeses Venetiolae et socius Gaddafi proposuit, ut inter insurgentes et ducem conciliator esset, quod autem inimici Gaddafi statim recusabant.[22] Aeroplana militaria iterum Bregam urbem aggrediebantur, quae ab insurgentibus occupata est. Hoc oppidum propter portum petrolei magni momenti est.[23] In urbe Hesperidibus, quae ab initio ad insurgentes pertinebat, interea multa milia voluntariorum ad magistratus venerunt, ut milites conscriberentur et pugnam contra Gaddafi inciperent. Tirones autem celerrime tantum eruditi sunt.[24]
  • 4 Martii - Tripolis hoc die manifestationes contra ducem Libyae factae sunt, quae autem statim a custodibus vi adhibita finitae sunt. Milites Gaddafi iterum urbem Zawijam petiverunt. Et milites finem Libyae et Tunesiae occupaverunt atque homines impediverunt, ut civitatem relinquerent.[25]
  • 5 Martii - Acerrime et hoc die inter milites Gaddafi et insurgentes de urbibus diversis ut Zawija atque Ras Lanuf pugnatum est. Etiam in Tripoli manifestationes factae sunt, ubi vigiles complures homines necaverunt.[26]
  • 6 Martii - Pugnae accerimae et hoc die factae sunt de urbibus ad Tripolim sitis ab insurgentibus expugnatis. Milites Gaddafi iterum eos recuperare conati sunt ac etiam aeroplanis et Autocurribus armatis aggressi sunt. Quem eventus haberent, difficile dictu erat. Sectatores Gaddafi quidem in viis Tripolis victoriam iam celebraverunt. In parte oriente, civitatis voluntarii permulti, sed male educati in Sirtam profecti sunt, ut contra Gaddafi pugnarent: Apud oppidum Ras Lanuf proelium maius factum est. Hesperidum Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae (CNPTL) legatorum triginta unius ab urbibus liberatis electorum primum convenit et nomina octo sodalium promulgavit. Aliorum nomina secreta manserunt, ut eos a poena Gaddafi defenderetur. Dixit consilium totam Libyam esse liberandam a dictatura. Etiam Hesperidum milites Britannici brevi tempore capti sunt, qui cum insurgentibus agere debuerunt. Sed mox liberati sunt.[27]
  • 7 Martii - Hoc die nuntiatum est, oppidum parvum apud Ras Lanuf a militibus Gaddafi recuperatum esse, iterum hac regione accerime pugnatum est.[28]
  • 8 Martii - Milites ducis Gaddafi iterum aeroplanis et autocarris armatis urbes insurgentium—praecipue Zawijam et Ras Lanuf aggressi sunt—ignoto eventu, sed multos homines necatos esse verisimile est. Interim NATO et UNO de zona aeroplanis prohibita disputabant et consilia huius zonae praeparabant et aeroplanis specialibus caelum super Libyam spectabant. CNPTL interim, consilium insurgentium, duci Gaddafi, ut diaria nuntiabant tres dies ad relinquendam Libyam dedit et ei proposuit, ut divitias suas secum portaret.[29] An haec vera essent, nemo certe nesciebat.[30] Legati consilii transitorii Argentoratum venerunt, ut cum legatis Parlamenti Europaei de auxilio contra dictaturam Gaddafi agerent.[31] Ioannes Kerry, Senator Civitatum Foederatarum, dixit civitatem suam insurgentibus arma dare debere, ut contra Gaddafi certare possent.[32]
  • 9 Martii - Iterum acerrime de oppido Ras Lanuf in medio Libya - hic et portus petrolei est - et de Zawija in occidente parte certatum est. An haec vesperi demum a militibus Gaddafi expugnata esset, nuntii certi non fuerunt. Legati Gaddafi interim aeroplanis in Europam et Aeqyptum missi sunt, ut consilia dictatoris referrent. Sodales NATO et hoc die de zona aeroplanis prohibita disputant neque consilium ceperunt.[33]
  • 10 Martii - E Francia nuntiatum est eam civitatem primam Europae Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae ut legatos Libyae cognovisse. Legatum Franciae in Hesperides missum iri, legatum Consilii Lutetiae acceptum.[34][35]
  • 11 Martii - Urbes Ras Lanuf et Zawija a militibus Gaddafi auxilio aeroplanorum et Cannonum[36] expugnatas esse videbantur, sed pugnae continuebantur.[37] Saif al Islam filius dictatoris insurgentibus impunitatem proposuit, si pugnam finirent. Interim duces Unionis Europaeae convenerunt, ut de Libya disputarent. Omnes dixerunt, Gaddafi amagistratibus se abdicaturus esset. Sed an hoc vi armorum impetraturum esse (ut Britanniarum Regnum duce Davide Cameron et Francia praesidis Nicolaudis Sarkozy postulabant, sensus diversi erant.[38]
  • 12 Martii - Cum milites Gaddafi contra insurgentes victorias adipiscerentur, Foedus Arabicum Cairi omnibus suffragiis zonam aeroplanis prohibitam Concilio Salutis Consociationis Nationum proposuit. Praeterea cum legatis consilii transitorii Libyae agere decreverunt.[39]
  • 13 Martii - Urbs Brega a militbus Gaddafi e Deserta, ex aere et e mari[40]
  • 14 Martii - Milites Gaddafi impetum in insurgentes perrexerunt. Hi autem nuntiaverunt se urbem Bregam iterum expugnavisse.[41] Gaddafi interim insurgentibus proposuit eos impunitos futuros, si arma deponerent. Concilio Salutis Consociationis Nationum de zona aeroplanis prohibita disputavit neque decretum constituit. Russia hoc propositum non adprobavit.
  • 15 Martii - Regentes Libyae dixerunt se urbem Adschdabiyam iterum expugnavisse, quod insurgentes negaverunt. Grex Octo Civitatum etiam zonam prohibitam recusavit, et Guidone Westerwelle Administro Foederali Rerum Exterarum suadente, quamquam insurgentes auxilium petebant.[42] Bregam urbem iterum a Gaddafi militibus occupatam esse videbatur. Insurgentes nuntiabant aeroplana sua naves longas Gaddafi delevisse.[43]
  • 16 Martii - Proelium de urbe Adschdabiya et hoc die continuatum est. Gaddafi in collequio televisionali dixit se proelium inter duos dies victor finiturum esse. Civitates Europae et CFA et tum de auxilio insurgentibus ferendo disputabant.[44]
Status Belli Civilis die 16 Martii 2011
Pars occidens Libyae die 17 Martii
  • 17 Martii - Iam terito die pugna de Adschdabiya erat. Insurgentes dixerunt se duo aeoplana Gaddafi, quae hoc die primum Hesperides aggressa sunt, delevisse. Inter civitates Consilii Salutis iterum de Libya iurgatum est: cum Francia, Civitates Foederatae, et Britannia Zonam aeroplanis interdictam instituere volerunt, Russia et Sinae hoc negaverunt.[45]
  • 18 Martii - Media nocte Concilio Salutis Consociationis Nationum Novi Eboraci Zonam aeroplanis interdicta approbavit: civitatibus nunc licet facere omnia, quae ad tuendos incolas Libyae pertineat. Decem sodales consilii probaverunt, quinque (Sinae, Russia, Brasilia, India, Germaniaque - voto abstinuerunt. Consilium Transitorium et homines in Hesperidibus urbe decretum magno gaudio affecti probaverunt. Praesertim Francia et Britanniarum Regnum nunc impetus aeroplanorum in exercitum Gaddafi praeparaverunt. Hic eodem die indutias praedicavit, sed post meridiem nuntiatum est, urbs Misurata iterum a militibus vi armorum petita est.[46] Decretum ille Concilionis Salutis Consociationis Nationum minister primarius Foederationis Russicae Vladimirus Putin proclamationi Medii Aevi ad Expeditiones Sacras coaequavit idque codemnavit.[47]

Expeditio internationalis[recensere | fontem recensere]

Mense Martio[recensere | fontem recensere]

  • 19 Martii - Indutiis ab administro rerum externarum Libyae proclamata exercitus Gaddafi tamen urbem Hesperidum canonis et curribus armatis aggressus est. Mane aeroplanum militare deletum in urbem Hesperidum cecidit, an fuerit insurgentium aut exercitus Gaddafi pars, adhuc ignotum est.[48] Interim exercitus CFA, Regni Uniti Franciae aliarumque civitatum impetum in Libyam praeparaverunt[49] et post meridiem aeroplana Franciae primum autocurrus armatos exercitus Gaddafi apud Hesperides aggressa sunt et deleverunt. Lutetiae duces viginti duarum civitatum Europae, Canadae, et Civitates Foederatae de bello gerendo contra Gaddafi diputaverant. Francia, Canada, Britanniarum Regnum, Civitates Foederatae, Dania, Belgica aeroplanis et navibus proelio interfuturae esse promiserunt.[50] Angela Merkel, cancellaria Germaniae, dixit civitatem suam resolutionem Consociationis Nationum atque impetus alligatum probare, sed ipsa non in pugnis adfuturam. Hoc decretum praesertim a Franciae praeside non probatum est/[51] Vesperi et naves Americanae 120 rochetas in castella Libiyae apud Tripolim et Misuratam miserunt. Tripolis nuntiavit homines innocentes esse necatos aut sauciatos his rochetis. Libyam nunc omni modo civitates hostium aggressuram esse.[52]
  • 20 Martii - Russia et Sinae dixerunt se impetus alligatorum deplorare. Muammar al-Gaddafi dictator Libyae bellum longum civitatibus occidentalibus praedixit. Milites eius ab Hesperidibus urbe se recepisse videbantur.[53] Secretarius generalis Foederis Arabici Amr Musa dixit, Foedus zonam aeroplanis prohibitam poposcisse, non impetus armatos, quod autem intellectu difficile videbatur
  • 21 Martii - Cum alligati iterum rochetis et aeroplanis autocurrus armatos, castella, aeroportus Gaddafi peterent nec non palatium dictatoris delerent, insurgentes iterum processerunt et de urbe Adschdabiya cum militibus dictatoris pugnabant. Interim alligati de imperio supremo certabant. Nam Franciae praeses Nicolaus Sarkozy dux esse volebant, Americani non principatum locum tenere voluerunt, ne minus populares essent in civitatibus Arabum, ceteri alligati non crediderunt Franciam pugnam regere posse. Russia aliaeque civitates iterum impetus falsos esse dixerunt. Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio pronuntiabat se pugnis non interfuturam. Amr Musa autem nunc clare pronuntiabat se impetus probare. Ban Gi-mun, secretarius generalis Consociationis Nationum urbem Cairum et Foedus Arabicum visitans a manifestantibus sectatoribus Gaddafi aggressus, sed celeriter e periculo servatus est.[54]
  • 22 Martii - Alligati impetum aeroplanorum continuabant et multa vehicula militares deleverunt nec non capitem Tripolim petiverunt. Sed etiam unum aeroplanum Civitates Foederatae apud Hesperides de caelo cecidit, aeroplanigae servati sunt.[55] Insurgentes de Adschdabiya urbe pugnabant, quam milites Gaddafi defendebant. Gaddafi iterum urbem Misuratam in occidente parte civitatis Libyae aggressus est.[56] Civitates NATO et hoc die de principatu impetus iurgabant. Turcia bellum omnino castigabat, Vladimirus Putin, praeses ministrorum Russiae impetum "Expeditionem sacram" nominavit.[57]
  • 23 Martii - Et hoc die impetus alligatorum aeroplanorum continuati sunt. Tamen milites Gaddafi autocurribus armatis urbem Misuratam agressi sunt, quo facto multi homines necati sunt. Naves bellicae interim iussu NATO litora Libyae custodiebantur, ne arma contra edictum Consociationis Nationum in hanc civitatem importarentur. Nationes NATO autem non iam de principatu expeditionis convenerunt: Francia eam regere volebat, ceterae NATO eam ducere censebant.[58] Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae in Hesperidibus urbe consilium ministrorum constituit, cui Mahmudus Jibril primus minister praeest.[59]
  • 24 Martii - Et impetus aeroplanorum et pugnae de urbibus Zintan, Adschdabiya atque Misurata continuabantur et quaestio principatus expeditionis NATO non iam soluta est. Et aeroplana Canadae et Daniae nunc in Libyam impetus fecerunt.[60]
  • 25 Martii - Impetus alligatorum coninuabantur - nunc et aeroplana Quatariae proeliis in aere intererant.[61] Insurgentes Adschdabiyae appropinquabant, milites Gaddafi iterum urbem Misuratam aggressi sunt. Unio Africana interim civitates occidentis vituperabat, quod impetus in Libyam facerent.[62]
  • 26 Martii - Aeroplana civitatum alligatorum postremo ita afflixerunt milites Gaddafi, ut insurgentes urbem Adschdabiyam ceperunt et in Bregam processi sunt, quam urbem vesperi liberabant. Nunc ad oppidum Ras Lanuf profecti sunt, quem paucis diebus ante relinquere coacti sunt.[63]
  • 27 Martii - Insurgentes hoc die oppidum Ras Lanuf expugnavisse videbantur, cum milites Gaddafi se in occidentem partem civitatis reciperent.[64]
  • 28 Martii - Insurgentes usque ad oppidum Sirtam, quod sectatores Gaddafi muniverant, processi sunt, ubi acrius restitum est quam putaverunt. Et pugnae de urbe Misurata continuatae sunt. Vesperi insurgentes se in oppidum Jawad receperunt.[65]
  • 29 Martii - Cum pugnae et hoc die continuatur inter insurgentes et copias Gaddafi, legati XXXV civitatum Londinii convenerunt, ut de futura Libya disputarent.[66] Insurgentes a militibus Gaddafi peteti aliquot milium se recesserunt. Interea NATO principem locum expeditions suscepit.[67]
  • 30 Martii - Hoc die insurgentes magnas partes orientis, quas diebus ante expugnaverant, iterum amiserunt, quasi fugientes ab impetu militum Gaddafi: Ras Lanuf reliquerunt et ad Bregam se receperunt. Impetus aeroplanorum alligatorum interim contiuati sunt. Nicaraguae praeses Daniel Ortega, qui odio CFA cum Gaddafi coniunctus est, dixit Michaelem d'Escoto ministrum pristinum rerum exterarum novum legatum Libyae ad Consociationem Nationum esse.[68]
Pugnae in urbes Sirtam et Bengasi
  • 31 Martii - Administer rerum exterarum Libyae Mussa Kussa Londinii dixit, se a magistratu se abdicavisse et in Libyam non reverturum, quod impetus Gaddafi in cives non iam ferre posse. Pugnae de Brega et Misurata non iam finitae sunt, aeroplana NATO iterum vehicula militaria Gaddafi aggressa sunt.[69]

Mense Aprili[recensere | fontem recensere]

Aeroplanum Quatariae, quae civitas etiam impetibus alligatorum interest.
  • 1 - 3 Aprilis - Et his diebus pugna de urbe Brega continuata est. Nec insurgentes nec milites Gaddafi victoriam magni momenti adipisci potuerunt. Et Misurata iam diu obsessa oppugnatoribus resistebat.[70]
  • 4 Aprilis - Hoc die pugnae acerrimae de oppido Brega continuatae sunt. Ut videbatur, insurgentes milites Gaddafi paulum ex urbe expellere potuerunt.[71] Interim filius Gaddafi Saif al Islam Gaddafi et As-Saadi al-Gaddafi proposuerunt, ut patri succederet et de indutiis cum insurgentibus convenirent. De hac re vicarius administer nuntium Athenarum praesidi ministrorum Georgio Papandreu attulit, sed Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae propositum recusavit.[72] Interim et Italia Consilium Transitorium Hesperidum cognoscit repraesentantem Libyam.[73]
  • 5 - 7 Aprilis - Et his diebus certamina de urbe Brega et de Misurata continuata sunt. Insurgentes Nato pacto obiecerunt, quod minus acriter milites Gaddafi agressi sunt. Muammar al-Gaddafi ipse interim ad praesidem CFA litteras dabat, qua finis impetuum alligatorum poposcit. Haec ab Hilaria Clinton Ministro Civitatis reiecta sunt, quae iterum dixit Gaddafi esse e Libia removendum.[74]
Baracus Obama, Praeses Civitatum Foederatarum, die 6 Aprilis orationem habuit ad cives de bello Libyco (lingua Anglica scilicet) emissam.
  • 712 Aprilis. - Et hoc tempore pugnae fuerunt de urbibus Adschdabiya, Brega Misurataque inter milites Gaddafi et insurgentes. Die 10 Aprilis, legati Unionis Africanae duce praesidis Africae Meridionalis Iacobi Zuma Tripolin iter fecit et consilium pacis proposuit, quod Muammar al-Gaddafi dictator statim probavit. Deinde die proximo in Hesperides ad insurgentes profecti sunt. Hic autem Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae propositam pacem recusavit. Nam Gaddafi nec in exilio misso de pace agere non voluerunt. Legati Africani sine ullo successu Libyam reliquerunt.[75] Die 12 Aprilis Franciae administer rerum exterarum Alanus Juppé dixit NATO foedus parum adhuc fecisse ad tuendos incolas Libyae.[76]
  • 1219 Aprilis - Et hoc hebdomada pugnae in oriente Libyae et de urbe Misurata[77] etiam nunc ab insurgentibus defendebatur, perseveratae sunt. Alligati nunc de militibus in Libyam mittendos disputaverunt[78]: Britanniarum Regnum et Francia die 19 Aprilis nuntiaverunt se consiliarios militares Hesperides missuras, ut insurgentes ad pugnam erudirent. Gubernatio autem in Tripoli eos morte minabatur, si in Libya caperentur.[79]
  • 20 - 30 Aprilis Nec insurgentes nec milites dictatoris victoriam maiorem adipisci potuerunt. Pugnae et his diebus de Adschdabiya et Brega factae sunt, sed et urbs Misurata a copiis Gaddafi oppugnata resistere non cessit, quamquam naves longae Libycae die 29 Aprilis portus Cuniculis obstruere conabantur, ut aditum solum ad commeatus in urbem transportandum interrumperent. Hoc autem naves NATO impediverunt.[80] Aeroplana Nato interim impetus in exercitus et palatia Gaddafi continuebantur. Et Americani iterum pugnis interfuerunt, nunc aeroplanis sine aeroplanigis utebantur, ut praetoria Gaddafi adgrederentur.[81] Pugnae et ad fines Tunesiae faciebantur atque milites Gaddafi die 29 Aprilis etiam in hanc civitatem invaserunt, ut insurgentes insequerentur. Saepe insurgentes oppida ad finem occidentalem sita expugnabant atque iterum amiserunt.[82]

Mense Maio[recensere | fontem recensere]

Et hoc mense initio pugnae de Misurata a militibus Gaddafi obsessa continuatae sunt. Sed in oriente parte Libyae proelia maiora nuntiata non sunt. Aeroplana NATO iterum castella et Palatia Gaddafi agrediebantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tagesschau.de 21 Februarii 2011 (lingua Theodisca).
  2. Statio Televisionis Aljazeera 23 Februarii 2011 (lingua Anglica)
  3. Televisio Germanica ARD 23 Februarii 2011 (lingua Theodisca).
  4. Aljazeera die 24 Februarii 2011 (lingua Anglica).
  5. Aljazeera 25 Februarii 2011 (lingua Anglica).
  6. Aljazeera 25 Februarii (Lingua Anglica).
  7. Statio radiophonica Helvetica 26 Februarii 2011 (lingua Theodisca).
  8. Al Jazeera 26 Februarii 2011 (lingua Anglica).
  9. Nuntii Consociationis Nationum 26 Februarii 2011
  10. procuratio nuntiorum Associated Press 27 Februarii 2011 (lingua Anglica).
  11. procuratio nuntiorum Reuters 27 Februarii 2011.
  12. Der Spiegel 27 Februarii 2011 (lingua Theodisca).
  13. Aljazeera 28 Februarii 2011 (lingua Anglica).
  14. Tagesschau.de 28 Februarii 2011 (lingua Theodisca)
  15. Televisio Franciae TF1 28 Februarii 2011 (lingua Francica).
  16. Der Stern 2 Martii 2011 (lingua Theodisca).
  17. Naanoo 1 Martii 2011 (lingua Theodisca).
  18. Die Presse 1 Martii 2011 (Theodisce).
  19. Der Spiegel 2 Martii 2011 (lingua Theodisca).
  20. BBC 2 Martii 2011 (lingua Anglica).
  21. Diarium FAZ 2 Martii 2011.
  22. Aljazeera 3 Martii 2011 (lingua Anglica)
  23. Aljazeera 3 Martii 2011 (lingua Anglica)
  24. FAZ 4 Martii 2011 (lingua Theodisca)
  25. FAZ 4 Martii 2011 (lingua Theodisca)
  26. FAZ 5 Martii 2011 (lingua Theodisca)
  27. Aljazeera 6 Martii 2011 (lingua Anglica).
  28. Tagesschau 7 Martii 2011 (lingua Theodisca).
  29. Der Spiegel 8 Martii 2011 (lingua Theodisca).
  30. CNN.com 8 Martii 2011 (lingua Anglica).
  31. The Jungle World 9 Martii 2011 (lingua Theodisca)
  32. Die Welt 8 Martii 2011 (lingua Theodisca).
  33. Libya News 9 Martii 2011 (lingua Anglica).
  34. Tagesschau (10 Martii 2011, lingua Theodisca).
  35. TF1 (10 Martii 2011, lingua Francogallica).
  36. BBC de armis huius belli (lingua Anglica)
  37. BBC de statu belli 11 Martii (lingua Anglica).
  38. BBC 11 Martii 2011 (lingua Anglica).
  39. Süddeutsche Zeitung 13 Martii 2011 (lingua Theodisca).
  40. The Libyan Youth movement 13 Martii 2011 (lingua Anglica)
  41. Al-Jazeera 14 Martii 2011 (lingua Anglica).
  42. The Guardian 15 Martii 2011 (lingua Anglica).
  43. Al-Jazeera 15 Martii 2011.
  44. BBC 16 Martii 2011 (lingua Anglica).
  45. BBC 17 Martii 2011 (lingua Anglica).
  46. Der Spiegel 18 Martii 2011 (Theodisce).
  47. Путин назвал операцию в Ливии бессовестным крестовым походом, Putin operationem in Libya improbam expeditionem sacram arbitratus est (Russice).
  48. The Guardian 19 Martii 2011 (lingua Anglica).
  49. Aljazeera 19 Martii 2011 (lingua Anglica)
  50. FAZ 19 Martii 2011 (lingua Theodisca)
  51. FAZ 19 Martii 2011 (lingua Theodisca)
  52. FAZ 20 Martii 2011(lingua Theodisca)
  53. Al-Jazeera 20 Martii 2011 (lingua Anglica).
  54. Al-Jazeera 21 Martii 2011 (lingua Anglica)
  55. Al-Jazeera 22 Martii 2011 (lingua Anglica)
  56. loco citato
  57. loco citato
  58. Al-Jazeera 23 Martii 2011 (lingua Anglica)
  59. loco citato
  60. FAZ 24 Martii 2011 (lingua Theodisca)
  61. New York Daily News 25 Martii 2011 (lingua Anglica)
  62. Al-Jazeera 25 Martii 2011 (lingua Anglica)
  63. FAZ 26 Martii 2011 (lingua Theodisca)
  64. Al-Jazeera 27 Martii 2011
  65. Al-Jazeera 28 Martii 2011
  66. BBC 29 Martii 2011 (lingua Anglica)
  67. Der Spiegel 29 Martii 2011 (lingua Theodisca)
  68. Al-Jazeera 30 Martii 2011 (lingua Anglica)
  69. BBC 31 Martii 2011 (lingua Anglica)
  70. Al-Jazeera 3 Aprilis 2011
  71. BBC 4 Aprilis 2011 (lingua Anglica)
  72. New York Times 4 Aprilis 2011 (lingua Anglica)
  73. Tagesschau 4 Aprilis 2011 (lingua Theodisca)
  74. FAZ, 7 Aprilis 2011 (lingua Theodisca)
  75. Al-Jazeera 12 Aprilis 2011 (lingua Anglica)
  76. Loco citato
  77. Tabula Geographica Misuratae (BBC, Lingua Anglica)
  78. BBC 18 Aprilis 2011 (lingua Anglica)
  79. BBC 19 Aprilis 2011 (lingua Anglica)
  80. Der Spiegel 30 Aprilis 2011 (lingua Theodisca).
  81. Der Spiegel 27 Aprilis 2011 (lingua Theodisca).
  82. Al-Jazeera 29 Apilis 2011 (lingua Anglica).
  83. Der Spiegel 11 Maii 2011
  84. Al-Jazeera 11 Maii 2011
  85. Al-Jazeera 13 Maii 2011.
  86. Al-Jazeera 14 Maii 2011.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]