Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum pristinum Libyae signum Consilii Transitorii est

Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae collegium insurgentium 27 Februarii 2011 in urbe Hesperidum contra Muammar al-Gaddafi dictatorem conditum est. Cum caput Libyae et alias regiones adhuc a militibus et sectatoribus Gaddafi teneatur, sedes consilii pro tempore palatium iustitiae Hesperidum est.

Legati[recensere | fontem recensere]

Legati consilii ex omnibus urbibus iam liberatis missi sunt. Plurimi legati noti non sunt, ut tuti sint a vigilibus Gaddafi. Praeses consilii adhuc Abdul Hakim Ghoga iurisprudens et vir publicus est, qui antea reos politocrum criminum defendebat.

Consilia[recensere | fontem recensere]

Consilium se ipsum faciem revolutionis dicit et quam celerime regiones reliquas liberare et patriam a dictatura Gaddafi liberare vult. Incursiones alienorum civitatum—etiam cum insurgentibus auxilio venire velint—repudiat, sed auxilium contra aeroplana bellaria Gaddafi a NATO petit. Die 8 Martii, legati consilium Argentoratum venerunt, ut cum legatis Parlamenti Europaei de auxilio contra dictaturam Gaddafi agerent.[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Post consilium 27 Februarii conditam, legati primum se non consilium ministrorum esse dixerunt, sed mense Martio ineunte paulatim factum est. Die 10 Martii, Francia civitas prima Europae Consilium Nationale Provisorium Transitorium Libyae ut legatos Libyae cognoverunt. Legatus Franciae in Hesperides mittetur, legatus Consilii Lutetiae accipietur.[2][3] Proximis diebus milites Gaddafi contra fines ab insurgentibus liberatos processerunt, sed die 18 Martii Concilio Salutis Consociationis Nationum Novi Eboraci zonam aeroplanis interdicta approbavit et ita res novas Libycas pro tempore servavit. Nam Muammar al Gaddafi statim indutias pronuntiavit.[4] Die 23 Martii, consilium ministrorum provisorium constitum est, cui Mahmudus Jibril primus minister praeest.[5] Die 4 Aprilis 2011. et Italia legatum Hesperides misit et Consilium Transistorium hoc facto agnovit.[6] Die 10 Aprilis. legati Unionis Africanae duce praesidis Africae Meridionalis Iacobi Zuma Tripolin iter fecit et consilium pacis proposuit, quod Muammar al-Gaddafi dictator statim probavit. Deinde die proximo in Hesperides ad insurgentes profecti sunt. Hic autem Consilium Nationale Provisorium Transitorium propositam pacem recusavit. Nam Gaddafi nec in exilio misso de pace agere non voluerunt. Legati Africani sine ullo successu Libyam reliquerunt.[7] Britanniarum Regnum et Francia die 19 Aprilis nuntiaverunt se consiliarios militares Hesperides missuras, ut insurgentes ad pugnam erudirent.[8]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]