Roman numeral 10000 CC DD.svg

Moses Maimonides

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago Maimonidis ex Thesauro Antiquitatum Sacrarum Blasii Ugolini (1744)

Moses Maimonides (natus Cordubae 30 Martii 1135; mortuus Fossati iuxta Cairum 13 Decembris 1204) fuit Iudaicus cum sacris addictus tum physicus, philosophus et astronomus. Hebraice dicitur "רבי משה בן מיימון" Rabbī Moše ben-Maimōn seu (agnomine acronymico) רמב"ם "Rambam," Arabice autem موسى بن ميمون بن عبد الله القرطبي الإسرائيلي Mūsā bin Maimūn bin ˁAbdallah al-Qurṭubī al-Isrāˀīlī. Medicus meruit iuxta Noradinum Saladini filium.

Principia Religionis Iudaicae[recensere | fontem recensere]

Maimonides scripsit tredecim principia religionis Iudaicae esse:

  1. Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, Creatorem Ducemque omnibus creatis esse; solum fecit, facit atque facet omnia.
  2. Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, unum esse, atque concordiam similem hoc eius modo ullo non esse, atque eum Deum nostrum esse, qui erat, est atque erit.
  3. Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, corpus non esse, atque liberum proprietatibus materiae esse, atque collationem eo esse non posse.
  4. Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, primum ultimumque esse.
  5. Credo fide absoluta Creatori, Nomen Huius beatum sit, precandum esse, atque quibusquam alteribus eo precari licitum non esse.
  6. Credo fide absoluta opera vatum vera esse.
  7. Credo fide absoluta praedicatum Moysis, nostri magistri, pax in eo sit, verum fuisse, atque eum maximum vatum fuisse, et qui ante eum et qui post eum venerunt.
  8. Credo fide absoluta Pentateuchum quid nunc habemus idem dato Moysi esse, nostro magistro, pax in eo sit.
  9. Credo fide absoluta Pentateuchum mutaturum non esse, atque numquam Legem aliam erit de Creatore, Nomen Huius beatum sit.
  10. Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, omnia hominum scire, atque omnes cogitationes eorum, ut dicitur: "Qui sua pectora conjuncta creavit, Qui omnes suas actiones comprehendit."
  11. Credo fide absoluta Creatorem, Nomen Huius beatum sit, eos qui mandata Eius servant remunerare atque eos qui haec perfringere punire.
  12. Credo fide absoluta veniturum esse Messiam; atque quamquam cunctari possit, tamen adventum eius omne die expecto.
  13. Credo fide absoluta redanimationem mortuorum futuram esse, tum cum placeat Creatori, Nomen Huius beatum sit, et Nomen Huius laudatum omni tempore et usque ad aeternitatem sit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!