Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Dependentia (medicina)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Papaver somniferum opium producit, medicamen cuius homines facillime dependentes fieri possunt.

Dependentia, vel drogomania,[1] vel narcomania,[2] vel toxicomania[3] in psychiatria et medicina est status physicus aut psychicus circa rem aut activitatem quandam implicatus, qui in homine producit maniam eum impellentem ad satiendam cupidinem eius rei vel activitatis, saepe per mores irrationales et destructivas. Dependentia tam saepe manifestatur in dependentia physica seu toxicologica sicut narcomania et alcoholismus, quam in dependentia psychica sicut bulimia, diaetomania, pyromania, nymphomania, pornomania, ludomania, computatromania etc. Saepe autem et dependentiae psychicae habent aspectum physicum, quia activitates manicae et voluptabiles efficiunt, ut substantiae chemicae in cerebro producantur, ex quibus resultat dependentia physica.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mir (1970, 1986), in Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum..
  2. Zlotnicki, Lex. Medicum (1971), in Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum..
  3. Latinitas, in Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum..

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide dependentiam in Victionario.